Seven manieren van minne
(1926)– Beatrijs van Nazareth– Auteursrecht onbekend
Regelnummers proza verbergen
| |
[pagina 41]
| |
Bijlagen | |
[pagina 43]
| |
I
| |
1De caritate dei et septem eius gradibusGa naar margenoot+2Nunc igitur antequam finem dictis stiloque silencium 3indicamus, opere precium est ut de caritate beate femine 4pauca sub compendio premittamus. At quoniam in Dei 5proximique dilectione consistit caritas, ad primum eius 6membrum, id est ad caritatem Dei, narrationem interim 7applicemus, et quibus caritatis gradibus ad statum perfectionis 8hec sancta femina pervenerit ut brevius poterimus 9enarremus. 10Sunt igitur hii dilectionis gradus sive status septem numero, 11per quos ad dilectum suum, non equalibus quidem passibus, 12sed nunc incedendo nunc cursu velocissimo properando, non 13umquam etiam sumptis agilitatis pennis pernicius evolando, 14pervenire promeruit et quod quesivit, ipsum summum et 15increatum bonum, per speculum dumtaxat et in enigmate, 16cum in hac vita substitit, et presentialiter post excursum hoc 17mortalitatis exilium, apprehendit. | |
[pagina 44]
| |
1Horum autem graduum primus exstitit magnum et fervens 2quoddam desiderium <perveniendi> ad illam libertatem, 3puritatem et nobilitatem spiritus, in qua creata fuerat ad ymaginem 4et similitudinem creatoris. In hac autem animi puritate 5dies suos ob hoc presertim ducere cupiebat, ut per hanc 6viam compendiosam expeditius ad statum vite perfectioris 7ascenderet et quem querebat fructum ordinate caritatis hoc 8studioso conamine facilius apprehendere valuisset. 9Fuit autem in hoc statu multo tempore, semper illam quam 10aspirabat vite puritatem queritans, et omne quodcumque sibi 11nocivum et in executione voti sui contrarium estimabat a se 12procul abjiciens, et sic e contrario quodcumque sibi proficuum 13et utile judicabat totis desiderii sui conatibus apprehendens. 14Quantum autem pro hac de qua mentionem fecimus libertate 15spiritus optinenda votis et desideriis ac etiam corporalibus 16Ga naar margenoot+ exercitiis // intentionem cordis sui per dies et noctes 17jugiter excitaverit, non est humane possibilitatis evolvere: 18nam et supra virium possibilitatem naturalium erat hoc 19ferventissum desiderium in fragili cordis vasculo continue 20sustinere. In hoc siquidem statu erat beate femine circa sui 21cognitionem, quam sibi in hoc suo negocio necessariam 22estimabat, permaxima considerationis occupatio, qualis 23scilicet erat apud se, qualis esse debuerit, ubi vel quantum 24proficiebat. Vel etiam contrariis defectibus subiacebat, diligenter 25examinando cognoscere, quatenus effugatis defectibus 26ad puritatis gratiam quam optabat expedito valuisset 27incessu facilius pervenire. Quos cum interdum sibi rebellantes 28aspiceret et ad votum illos expugnando repellere non 29valeret, tunc pre nimio fervore desiderii corporales etiam 30languores solebat incurrere, quibus aliquoties adeo gravabatur 31in corpore quod mortem sibi crederet imminere. In hoc 32quoque statu, quantomagis in assecutione rei quesite proficiebat 33illius spiritus, tanto vivacius ad progrediendum excitabatur 34interius, et quanto summe puritati vicinior apparebat, 35tantomagis insatiabili desiderio gressum intentionis in 36anteriora proficiens extendebat. | |
[pagina 45]
| |
1Secundus modus dilectionis erat quidam status in quo non 2ob <recompensationem mercedis cuiuslibet sjve presentis 3gratie sive glorie> postfuture, sed simpliciter propterse, non 4ut mercenaria domino, sed ut sponsa sponso, ferventissimo 5cordis affectu, tam in se pure dilectionis officio, quam in 6membris suis humilis devotionis obsequio serviebat. Quanto 7vero sublimior erat huius servitutis intentio, tanto ferventior 8existebat humillima servientis affectio, nec laboris gravitas 9cuiuscumque devotam mentem a sancto proposito retrahere 10potuit quam ad ministrandi studium increati boni sola 11nobilitas incitavit. Erat ergo videre beatam feminam in hoc 12statu cunctis se perhumillime subjectionis officiis inclinantem, 13cunctis fideliter obsequentem, in adversis patientem, in 14tribulationibus exultantem, et totum cordis affectum communiter 15omnium et singulariter singulorum, maiorum scilicet et 16minorum, obsequiis // equanimiter exponentem. Nec frustraGa naar margenoot+ 17quidem has pietatis operas ipsi dilecto suo tam in se quam 18in aliis exhibuit. Sed quo plus caritative servitutis impendit, 19eo nimirum amplius de bonis domini recipere meruit. Et 20quod nullo retributionis intuitu, sed solo caritatis affectu, in 21divinis erogavit obsequiis, hoc multoplicibus gratiarum donis 22et variis celestium premiorum recumpensatum habuit incrementis. 23Quid enim irremuneratum a dilecta sua suscipere 24potuit benignus largitor bonorum omnium, apud quem est 25omnis merces laborantium et copia premiorum? Super qua 26tamen retributionis impensa cum interdum virgo domini 27causaretur, et quod gratis impenderit lucroso se commercio 28reapse recipere quereretur, mox radio superne gracie illustrata 29divinum in hoc esse beneplacitum intellexit. Et sic 30demum humiliter acquiescens, etiam cum laudibus et gratiarum 31actionibus, idipsum quod acceperat interne negociationis 32exercitio multipliciter ampliavit.
1Tertius modus sive gradus erat alius quidam conversationis 2status in quo, sicut in plerisque locis digessimus, ipsi caritati 3que Deus est per acceptum caritatis obsequium plenam 4dilectionis vicem redibendo satisfacere concupivit. Ad hoc 5autem efficaciter adimplendum non solum internas affectiones 6sed et omnes corporales vires exposuit et quod viribus deerat | |
[pagina 46]
| |
7ferventissimo cordis desiderio compensavit. Et licet hoc 8arduum caritatis negotium viribus humanis inexplebile 9docente ratione cognosceret et attemptata multociens experientia 10testante nullatenus ignoraret cum ipsa que Deus est 11caritas nullis sit inclusa terminis nullo loci vel temporis 12spatio circumscripta, virium autem humanarum brevissima 13sit et angusta nimis industria, non tamen hoc sano rationis 14consilio mentem a cepto proposito retrahere potuit, id 15ipsum siquidem quod impossibilitatem suam obstantem sibi 16repperit interdum vires desiderii fortius ut assolet augmentavit. 18In hoc ergo statu gravissimis plerumque molestiis artabatur 19et opprimebatur angustiis. Nam cum deficiente virium 20Ga naar margenoot+ adminiculo nil super//esset quod in caritatis obsequium 21expendere potuisset, et voluntatis intentio non solum a suo 22proposito non quiesceret, verum et ultro omnem humane 23virtutis tolerantiam ad peragendum quod ceperat inexplebili 24quodam desiderio festinaret, non minimos plerumque languores 25incurrit, et, ut ipsa fatetur, infernalem quamdam 26vitam agens et mortem vivendo sustinens, in multa tribulatione 27cordis et corporis imbecillitate permansit, donec hunc 28nimis importabilem in alium leviorem statum solita pietatis 29sue clementia superna dignatio commutavit.
1Quartus modus dilectionis erat status quidam delectabilis 2et quietus in quo dominus omnipotens nectareum quemdam 3amoris gustum absque quolibet additamento corporalis vel 4spiritualis industrie, de quo paulo ante premisimus, in corde 5dilecte sue gratuita benignitatis sue clementia velut in vase 6purissimo propinavit. In hoc siquidem statu fortissimus 7quidam amoris affectus intra cor suum divinitus excitatus id 8ipsum tam valenter exstrinxit, tam delectabiliter invasit, tam 9fortiter alligavit, pre nimia spiritualis dulcedinis habundantia 10velut in abyssum caritatis absorta tota celestis effecta fuerit et 11instar guttule decurrentis in maris amplissimam latitudinem 12tota simul affectio cordis eius in pelagum eternitatis immersa 13celestem quodammodo naturam induerit. In quo statu quantum 14spiritualis dulcedinis, beate felicitatis et felicissime 15jocunditatis in mente gustaverit, quantum igne ferventissime 16claritatis accensa flagraverit, non verborum affluentia, sed 17sola testis experientia, mysterium hoc indagare volentibus 18explicabit. Illa quippe caritatis supereminens plenitudo que | |
[pagina 47]
| |
19sensus humanos exsuperat, in tantum illius mentem allexerat 20sibique totam cum suis affectibus attrahens et amplexans intra 21sinum <incircumscripte> profunditatis sue glutiverat, ut 22nihil preter caritatem demonstraret. Fuit autem in hoc statu 23tam delicatus sancte mulieris affectus, ut liquefacto corde 24frequentissime lacrymarum imbre mades-//ceretur pre nimiaGa naar margenoot+ 25spiritualis copia delectationis interdum virium deficiente 26presidio languens et egrotans in lectulo decubaret. Quotiens 27cum hoc amoris typo vexabatur interius, permaxima fuit illi 28sollicitudo quod sentiebat intra semetipsam ne a ceteris 29deprehenderetur occulere. Sed nec de Deo loquentem aliquem, 30ne videlicet illam amoris sui supereffluentem habundanciam 31per aliqua forsan indicia foras emanare contingeret, 32mirum dictu, per id temporis aut voluit aut potuit auscultare. 33Nam id quotiens fieri contingebat, tunc videlicet cum aut 34sermonibus aut collationibus interesset, vel etiam cum 35edificatorium quippiam ipsa dissereret, frequenter accidit ad 36vasis similitudinem, quod cum plenum liquoris fuerit impulsum 37vel modice, mox quod continet eiciendo refundit, et 38ipsa per plurima sancti amoris indicia quod sentiebat intrinsecus 39velut impulsa refunderet, aut certe paraliticum quodammodo 40tremorem incurreret, vel alia quedam languoris 41incommoda sustineret.
1Quintus modus erat insania quedam sancti desiderii et 2amoris, quam interdum intra se tam fortiter grassantem agnoscit, 3ut instar belue rugientis et indomite totum illius singulare 4domicilium corporis sui debachando concuteret et sic 5intra cordis illius ediculam insaniret, ac si foris erumpere 6gestiens illud quod tantopere queritabat violenter apprehendere 7voluisset. In hoc autem statu nihil de interioribus vel 8de exterioribus otiosum aut quietum esse potuit, et quamvis 9corporalis debilitas vires ad supportandum onus tam humanis 10viribus importabile denegaret, non tamen vel sensus exterior 11vel affectus interior a sancto proposito quiescere potuit, sed 12quo magis inbecillitatem corporis vis amoris et desiderii sibi 13resistentem in intentionis itinere repperit, eo fortius in mente 14velut in arto conclusa meatu fervens et estuans impetuoso 15turbine cuncta sibi repugnantia penetrans et involvens per 16vias interiorum affectuum ad exteriores usque sensus corpo- | |
[pagina 48]
| |
17reos inundavit. Siquidem ipsum cor ad illius invasionem 18Ga naar margenoot+ viribus destitutum frequenter//ipsa sentiebat, simul et aforis 19audiente quasi vas quod confringitur sonitum fractionis emisit, 20ipse quoque sanguis per corporalia membra diffusus apertis 21venis exiliens ebullivit ossibusque contractis ipsa quoque 22medulla disparuit, pectoris siccitas ipsius gutturis raucitatem 23induxit; et ut paucis multa concludam, ipse furor sancti 24desiderii et amoris omnia membra corporea mirum in modum 25sensibiliter estuanti incendio conflagravit. Interdum quasi 26sagitta fulgur quoddam ex sancti amoris igne prosiliens cor 27illius ad pectus et ad cerebrum usque cuncta gutturis et 28capitis organa penetravit, nonnumquam vero quasi flamma 29ignis omnia devorantis ipsum amoris incendium intra se 30seviendo consurgere deprehendit. Talibus ergo violentiis 31interdum cor sancte mulieris conquassatum amoris incommodo 32necessario languit et ad ipsa quoque corporalia membra 33languor egrediens ab egritudinis lectulo consurgere vel sospitatis 34frui beneficio non permisit. Nec estimet quis electissimam 35domini sponsam in tanto discrimine derelictam; sed 36qui caritatis jaculo vulnus inflixit, ipse languorem vulneris 37eiusdem caritatis antidoto reppulit. Et cum illi placuit hunc 38statum in alium commutando tam in corpore quam in mente 39virium adminicula celesti medicamine reparavit.
1Sextus amoris gradus erat ille status vite sublimis, in quo 2caritatem ipsam que Deus est intra domicilium <cordis sui 3quiete regnantem et secure dormitantem accepit et sic effugatis 4omnium contrarietatum obstaculis in medio> cordis 5tranquillo potientem dominio conservavit. In hoc siquidem 6statu, velut materfamilias omnem domus sue familiam gubernans 7provide, sapienter ordinans et potenter dirigens et 8conservans, ipsa caritas in alto mentis solio residens imperiosa 9virtutis sue facta potentia tam affectionum quam sensuum 10numerosam familiam rexit provide, sapienter instruxit 11ac sine quolibet recalcitracionis offendiculo potens et imperans 12in suo quoque ministerio conservavit. Nec erat valde 13laborandum in hoc sancto regimine, cum ad votum obsequerentur 14Ga naar margenoot+ omnia summe tranquillitatis et pacis requiem indicente 15matre virtutum ordinatissima caritate. Quid amore 16sublimius, quid caritate potentius? Caritas enim, ut ait | |
[pagina 49]
| |
17apostolus, omnia suffert, omnia sustinet, et cetera que ad 18laudem caritatis plenissime subsequuntur. Verum etsi nobilis 19et imperiosa caritas ad hunc perfectionis statum beate mulieris 20extulit in quo sensualitatum motus sub quieto silentio 21pacifice gubernavit, non tamen ad hoc culmen perfectionis 22hanc repente vel subito pervenisse putandum est; sed per 23multos agones quos pertulit, per plurimos perfectionis gradus 24quos paulatim ascendit, tandem ad hunc tranquillitatis et 25pacis apicem pervenire promeruit, in quo tota quodammodo 26celestis effecta, suam in celis conversationem esse cum 27apostolo dicere potuit, presertim cum solum corpusculi sui 28parietem ab eternis gaudiis ardentem spiritum jam cum 29prediximus in eterne fruitionis elevatum confinio tolerans, 30in sublimi quodam perfectionis vertice constituta vivens in 31corpore vitam angelicam in terris ageret, et celestibus gaudiis 32innovata in quodam <arcto> future vite confinio resideret. 33Ad tantam quoque libertatem spiritus, cordis constantiam et 34conscientie puritatem in hoc statu mens sancta pervenerat, utGa naar voetnoot34 35ne hominem vereretur, non demonem, non angelicum etiam 36vel divinum judicium, in omni facto sive cogitatu suo pertimesceret, 37presertim cum ipsa dominatrix divina caritas hunc 38timorem foras expelleret et in omni quod patrabat opere 39conscientie libertatem immotam et stabilem in suo robore 40conservaret.
1Sequitur caritatis gradus septimus: illud scilicet ineffabile 2desiderium eterna beatitudine perfruendi, quod sicut nullo 3lingue plectro valet exprimi, sic a non experiente quantum 4in se fuerit nullo valet sensu concipi, nulla potest intelligentia 5comprehendi. Quis enim vel mente conciperet aut verbo 6exprimeret, quanto cordis desiderio, quantis lacrimis, quantis 7singultibus et suspiriis ad illam futuram quietem beatitudinis 8aspiraverit, quantis hec orationibus expetierit, que sicut paulo 9ante prediximus in terris solo corpore, mente vero tota in 10celestibus habitavit? Quis, inquam, digne referat//quam devotissimoGa naar margenoot+ 11cordis affectu celestem illam beatorum patriam cotidie 12frequentavit, cotidie sanctorum angelorum agmina celestiumque 13virtutum consortia visitaverit, pertransiens ad dilectum 14festinaverit ascendere <quem> quesivit? Ibi saluta bat ange-Ga naar voetnoot14 | |
[pagina 50]
| |
15los, venerabatur archangelos et precipue sanctorum seraphin 16spiritus honorandos, quibus in excessu mentis aliquando 17sociata fuerat, et quos propterea spirituali venerationis obsequio 18diligebat. Ibi quoque patriarcharum ac prophetarum 19conventus almifluos, ibi beatorum apostolorum cetus gloriosos, 20ibi martyrum peragrabat triumphos, ibi confessorum 21circuibat cuneos, ibi sanctis conjuncta virginibus amoris 22canticum Christo cecinit, et cum sanctis omnibus laudum et 23gratiarum actionibus omnipotenti domino devotissime jubilavit. 24Verum quoniam hec per speculum tantum et in enigmate 25sancte femine contingebant, valde necessarium erat, ut 26quanto jucundius per contemplationem exercitium eternis 27gaudiis interfuerat, tanto molestius ab hiis abstracta denuo 28sibi redderetur in terris, revocante se nimirum humanitatis 29pondere quod gestabat. Hinc proinde fletus et suspiria numquam 30illi deesse poterant; hinc sursum elevato corde manus 31quoque cum oculis, ac si et ipsa membra corporis ad eternam 32aspirarent patriam ductu cordis erecta superius ad celestia 33prominebant. Hinc et illud apostolicum: ‘cupio dissolvi et 34esse cum Christo’ semper versabatur in pectore. Hinc illud 35proheticum: ‘Heu mihi quia incolatus meus prolongatus 36est’ audires frequentissime beata labia personare. Hec siquidem 37prolongatio quam necessario pertulit, tam insanabili 38vulnere desiderii et amoris cordis eius intima sauciavit, 39ut cunctis tormentis estimaret gravius huius mundani caritatis 40exilio contabescere, quo solum impediente quod querebat 41apprehendere non valuit, quod solum desiderabat non potuit 42optinere. Fuit enim huius desiderii tam vehemens insolentia 43quod pre nimia importunitate sui vel sensum se putaret 44135Ga naar margenoot+ interdum amittere vel etiam vite sue//dies pre magna lesione 45vitalium et cordis angustia breviare. Nam sepe doloris huius 46nimis impatiens ad huius vite miseriam aut future beatitudinis 47gloriam nec ipsa meditando, nec aliorum relatione 48valebat seu potius audebat attendere, sed quantumcumque 49potuit id ipsum a sinu memorie conabatur excutere, quod si 50libere grassare laxis habenis intra se sineret, instar flamantis 51gladii devorantis pariter et mactantis non dubitabat vires 52corporis et cordis funditus enervare. 53Sed quid hiis diutius immoror, que sicut alias protestatus 54sum sola mentis experientia, non autem verborum affluentia, 55possunt concipi, et non littera sed spiritu, non carnali sed 56spirituali, valent intelligentia comprehendi? Proinde licet | |
[pagina 51]
| |
57vix e multis pauca tetigerim et copiosam divine caritatis 58amplissimamque materiam nimia verborum parcitate, non 59dico plene, sed ne sufficienter hucusque perstrinxerim, ne 60tamen fastidiosis lectoribus onerosus efficiar, dum devotis 61officio devotionis inservio, celestem materiam celestium contemplatoribus 62exercendam quam legendam potius relinquo, 63secundumque membrum, quod in dilectione proximi consistere 64dictum est, ad edificationem omnium inserendum 65huic operi priusquam dictis finem faciam apprehendo. |
|