Vaderlandsche letteroefeningen. Jaargang 1827(1827)– [tijdschrift] Vaderlandsche Letteroefeningen– Auteursrechtvrij Vorige Volgende Elegia ad amicum, amici fratris mortem lugentem. Arridet voltu interdum Fortuna sereno, Et celeri versa mox sugit orbe rotae; Omne quod est hodie laetum et quod slore nitescit, Vertet sors rigida crastina saepe manu. Nulla fides rebus praesentibus, omnia cursu Praetereunt celeri; tempora, fata docent. Fata docent, nam quis diro, carissime, somno Oppressum fratrem crederet esse tuum? Flore suae aetatis raptum deslebimus? atro Membra quiescent jam frigida sub tumulo? - Quum repeto tempus, quo nuntia littera venit, Littera, sed trepida sronte notata manu; Nescio quis dolor irrepit mea pectora, visu In solito sensus nil valuere mei. Ter conata fuit nigrum mea solvere signum Dextra, ter invitae deposuere manus. Ter fingens mihi laeta, iterum recludere conor, Sed mens, sed lacrymae me vetuere meae. Ambiguum tandem vicit dolor ipse dolorem, Ah nimium veri praescie saeve dolor! Saepe, quasi haec salsae suerat mihi nuntia mortis Rlisi; et clamavi saepe, vale atque vale! [pagina 44] [p. 44] Saepe domo egressus mecum solatia quaerens, Clamavi in silvis arboribusque, vale! Sed nil ista juvant, vere occidit, ah animi ille Dimidiumque tui dimidinmque mei! Occidit! ast patria potuit securus in urbe, Ast habuit, tristi qui sibi portet opem; Ast habuit sratrem, madidos qui claudat ocelles, Qui possit trepida dicere voce, vale! Sed me destituit alio sub sole morantem, Inque salutatus misit ab ore animam! O utinam ad lectum cari licuisset amici Proeubuisse, darem, redderet ipse manum. Deficiens summos etiam tum forte dedisset Amplexus, lacrymis funderet ut lacrymas. Tunc ego purpureo sparsissem slore sepulchrum, Pectoreque intrarem liberiore domum: Votaque fecissem et signassem hoe carmine bustum: Hic jacet immeritus raptus et ante diem. Ast eadem fidi fata abrumpentia vitam, Accessum ad Patriam me vetuere meam. At tu saepe mihi interea, tu care superstes, Scribe, mihi quaevis littera suavis erit. Scribe et inhaerebunt animo notissnna fratris Signa tui, simili paene notata manu. Hanc ego saepe legens memori sub pectore condam, Et mihi pro caris una duabus erit. Scripsi Lochemi Cal. Nov. MDCCCXXVI. j. peerlkamp. Vorige Volgende