Het prieel der gheestelicker melodiie(1617)–Anoniem Het prieel der gheestelicker melodiie– Auteursrechtvrij Vorige Volgende [pagina XIII] [p. XIII] Cl. V. Maxaemyliani Vrintii in hunc sacrarum Odarum Librum Epigramma. QVale melos primo Philomela minurit ab ouo, Tale eadem cano guttare mussat anus: Omnia principijs insunt, quem suxit odorem Seruat, & exspirat testa tenella diu. Transit in infantes nutrix cum lacte, per aures Altius in pectus lubrica verba fluunt. Prima igitur studijs formanda salubribus aetas, Tunc quoque cum cantus, & ioca tersa placent. Saepe latet molli sub carmine subdola Siren, Saepe sub Hyblaeis tecta venena fauis. Ore canens dulci pestem fouet anguis in herbà. Blandior incautam fistula perdit auem. Aurea res auris, sed caerea, pronaque falli, Cura vigil molles ni cubet ante fores. Maxima debetur tantae custodia portae, Templa bonae Mentis ne vitiata labent. Fortius haud aries catapultaque verberat vrbes, Martia quum creperis grandinat ira pilis: Quàm teneros animos, lasciua poëmata pulsant, Seu legere illa iuuet, seu canere illa iuuet. Casta decent castos, Vatum Dea casta Minerua est, Castus Hyantaei Praesul Apollo chori. Castalides castae, castae Lebethrides vndae, Casta Dei genetrix, Virgineusque Puer. Eius & exemplo casti, pia turba, Sodales, Sanctior Ignati quos Patris afflat amor: Moribus & studijs nati informare Iuuentam, Aoniam Pubem non nisi casta docent. Illorum & monitis Brugarum casta Iuuentus Non nisi casta legit, non nisi casta canit. Vorige Volgende