Nederduitse en Latynse keurdigten(1710)–Anoniem Nederduitse en Latynse keurdigten– Auteursrechtvrij Vorige Volgende [pagina 503] [p. 503] In Grotium. Dicta dies Grotio est, de crimine quaerere noli, Legatus quando claudicat, hoc satis est. Pro Grotio. Claudicat in Grotio pes, sed non lingua manusve, Non patriae fidum claudicat ingenium. Anne in legati quoque munere claudicat ille, Praeter mandatum qui nihil egit opus; Libertatis amor si crimnen; crimine ab illo Se non absolvi, sed cupit esse reus. Hoc animo Grotius se coram Judice sistit, Et non mente, licet corpore, claudus adest. Sed rogat affectu careat mens Judicis, ut nec Judicium claudo claudicet in Grotio. Vorige Volgende