Nederduitse en Latynse keurdigten(1710)–Anoniem Nederduitse en Latynse keurdigten– Auteursrechtvrij Vorige Volgende [pagina 456] [p. 456] D.M. viri per illustris Joannis de Witt, urbi dordrechtanae a secretis, S. TEne etiam rigidi rapit inclementia fati, WITTI, laus patriae non dubitata tuae! Tene etiam, sibi quem primis sacrârat ab anuis Astraea, & gremio foverat ipsa suo! Hei mihi, quid virtus, quid dotes pectoris alti, Quid prosunt animo pervia cuncta tuo? Quid doctrina juvat? quit clara stirpe creari? Quid cives factis demeruisse suos? Omnia mors raptat: mortalia, gaudia secum Fert rogus infelix, & niger ille dies. Quod superest, moestus te lamentatur Apollo: Te plorant Charites, Pieriaeque Deae. Nos quoque, si quid id est, te deploramus ademtum, Adque tuum tumulum florea serta damus. Et quid opus sertis? melius te pura coronat Virtus, & recta tollit in astra via. DADID HOOGSTRATANUS. Vorige Volgende