Nederduitse en Latynse keurdigten(1710)–Anoniem Nederduitse en Latynse keurdigten– Auteursrechtvrij Vorige Volgende [pagina 455] [p. 455] In funere perillustris viri Joannis de Witt, urbi dordechtanae a secretis. ETsi inproviso perulsum fulmine WITTI, Mens animi tantis deserit icta malis; Nec potis est luctu concussa & clade recenti Condignum moesto promere corde melos: Invenit tamen ipse viam dolor, & sua longis In lacrimis ac singultibus ora quatit. Hoc unum potuit male fortis; at aeger acerbo Vulnere, jacturis incubat usque suis. Qualis praerupto scopulorum in vertice turtur Non consolandis fletque gemitque modis. Qualis populeo sub tegmine tristis aëdon Amissos foetus nocte dieque vocat. Ah WITTI. ah patriae WITTI tener urbis ocelle, Unica Musarum gloria, nempe jaces. Nempe jaces nostri custos Heliconis: in ipso Paene Juventitis limine ademte jaces. Flent circum Charites, flet desolatus Apollo, Et Venus, & scissis Mnemosyne aegra genis: Et Virtus, & qui fecit tibi nomina Candor, Et Pudor, & lacera squalida veste Fides. Quid breve tantorum spatium, mala Parca, bonorum Contrahis? & secto flamine rumpis opus? Sed nihil egisti, dea livida: WITTIUS ille Vivet, &, invita te quoque, victor erit. WITTIUS extento semper memorabitur aevo: WlTTIUS Aönidum cura perennis crit. Illum vivacis subfultum numine Famae Excipiet multa Gloria laude recens. Ipsa pios cineres complexa fidelibus ulnis Condet in aeterno Bibliotheca sinu. JANUS BROUKHUSIUS. Vorige Volgende