| |
Sophiae Reduci.
Obsita squallentie lugens Sapientia panno
Errabat, laceris per loca vasta comis.
Sola vergabatur, nisi quod comitaret euntem
Mens bona, purpureas dilaniata genas.
Obvius his aliquis, cultumque habitumque Dearum
Dum stupet, erroris caussa sit unde? rogat.
Ingemit, & moesto Sapientia pectore voces
Has, memori volvit dum mala mente, dedit.
Me schola Trajecti celeberrima ceperat olim,
Nec sedes animo gratior ulla meo.
Prima mihi castas Trajectum erexerat aras,
Prima dedit nostris tura merumque focis.
Gens ignara, madens sermone, scholastica, pingui
Foedabat miseris numina nostra modis.
Detrahit inductas sordes Cartesius Arti,
Splendeat ut Rerum Mater honore suo.
Impiger extollit signum Renerius, &, quae
Hauserat a Gallo, scita probata docet.
| |
| |
Consecrat auspicio Ludi primordia dextro,
Doctrinae reserans nobilioris opes.
Hinc decus atque ingens nascenti fama Lyceo,
Et similis priscis gloria lausque Scholis.
Regius ignotas Naturae expromere vires
Dum studet, est odii victima prima feri.
Suevit in excelsas confusa Inscitia mentes,
Viribus expugnans, quod ratione nequit.
Erigit afflictam Veri Mansveldius aedem,
Eertque salutiferam Brunius acer opem,
Jam mihi perpetuam chara tellure quietem
Spondebam, & curis otia longa meis.
Cum necopina mihi Terraeque aerumna paratur,
Libertas patriae qua studiisque cadit
Inruit in Batavos numerelo nulite Gallus,
Dejicit hostilis templa berata manus.
Arma fugant artes, gratasque relinquere terras
Cogor, & incertum ferre per arva pedem.
Atria, quae doctis resonabant vocibus olim,
Ungula saeva quatit quadrupedantis equi.
Vana dein, fuerat quae spes super una, fefellit,
Redderer ut priscis, hoste abeunte, locis.
Nam simul ut nostras pervenit rumor ad aures,
Praecipiti Gallos terga dedisse fuga,
Applicor ad veteres, ut rebar, grata eathedras;
Omen at Ingressae limina triste venit.
Non mihi qui reditum gratetur, & oscula jungat,
Non mihi qui tendat brachia, cultor adest.
Non Procerum, quorum toties me cura refecit,
Venit in occursus officiola manus.
Plena peregrinis urbs est num visa figuris,
Cernitur haud oculis cognita turba meis.
Unus, & hic tacito librans vestigia gressu,
Adrepit, timido murmure pauca ferens.
Diva, quid ad subitos haeres turbata tumultus?
Solane, quae patriam, nescia, fata premant?
Compita, quae quondam studiosa pube calebant,
Cincta gravi ferro Martia turba replet
Seditio trectos fasces, versasque curules
Projicit, & sancta pellit ab Aede Patres
| |
| |
Ecce, satellitio Ductoris capta ferocis,
Jam recipit Dominos Curia nostra novos.
Jura tacent, leges calcantur, dulcis avito
Sanguine libertas empta, decusque perit,
Effugimus Galli, patrii non militis iras,
Et Duce Dux nostro mitior hostis erat.
Et, meliora tuis ne speres tempora Mystis,
Livor in innocuos exserit arma viros.
Perniciem Patriae doctrinae damna sequuntur,
Obruit Aonias una ruina Deas.
Occupat en sacras corrupta scientia sedes,
Et tenent heu! vestrum barbara Moecha thronum.
Mentitur Sophiam fucuta Sophistica veram;
Et meretrix castae Virgini's ore sedet.
Impediunt teneras Chrysippi vincula mentes,
Et laquei juvenum pectora caeca renent.
Nil resonant praeter nodosas atria nugas,
Turba cavillatrix foetida verba jacit,
Incautam retinent Sirenum carmina, donec
Haereat ad scopulos & vada tecta, ratem.
Haesit, ut audivi, tristi vox pectore, & inde
Infaustum refero, qua licet usque, pedem.
Sex mihi jam profugae Comitique huic lustra peracta,
Certa nec est nobis post mala tanta quies
Excipit, ut sinem fecit Dea magna, Viator,
Laeta ferenata gaudia fronte ferens.
Siste fugam, & nostris infer te moenibus, oro,
Et repete antiquae limina sedis ovans.
Ecce Sacerdotes lustrata piamine multo
Templa tibi casta relligione novant.
Excitat eversas solers Serrarius aras,
Et praefert hilari sulphur & ova manu.
Pompa frequens laeto plausu comitatur euntem,
Et stupet egregii verba diserta Viri.
Tu quoque depositis gaudens te sordibus adde,
Cum Socia, festo, Diva benigna, choro.
Nec mora; componit sparsos Sapientia crines,
Et bona Mens cultu conveniente nitet.
Ut pede Trajecti propero tetigere Lyceum,
Clamat ab excelso sic Dea Docta loco;
| |
| |
Huc, precor, o Juvenes, huc o concurrite nostri,
Hac ego perpetua sede manere volo.
Hic meus a primo Vates Serrarius aevo
Efferet arcana condita sacra domo.
Hic mea discendi cupidis oracula pandet,
Numine quae nostro plenus aperta dabit.
Vana nec e trivio referetur fabula, qualem
Ploranti puero garrula narret anus.
Non Juvenum longa mentes ambage tenebit,
Nec mala perdendi temporis auctor erit.
Non ea discetis, quae mox dediscere dulce est,
Mente nec e fragili dicta severa fluent,
Glaudibus, o juvenes, meliora alimenta, relictis,
Carpite, quae nostro munere Doctor habet.
Discite, quae rerum sint prima ab origine caussae,
Discite Naturae cuncta creantis opes.
Discite quam variis agitetur motibus orbis,
Lucida ut aeterna sidera lege meënt
Discite quam magnus sit docti pulveris usus,
Qui docet haud dubia quaerere certa via.
Sed tamen in primis supremum noscere Numen
Cura sit, arbitrio quod regit omne suo.
Utque, Dei munus, Ratio coelestia prodat
Semina, & impressas mens generosa notas.
Dixit, & applausu sonuerunt atria longo.
Dicta Deae Juvenes voce manuque probant.
Deserti nemoris recidivae surgite lauri,
Dulcis Appollineis umbra futura viris.
|
|