| |
| |
| |
Praefatio
Praecipue in regionibus neerlandicis operam datam esse, ut Libri Divini vulgarentur, non immerito viri docti dixerunt, primum quod versiones multae et variae non tantum temporibus Reformationis sed etiam posthac editae sunt, deinde quia iam medio aevo nonnulli Libri Sacri aut semel aut saepius in sermonem neerlandicum translati longe lateque divulgati sunt. Quorum textuum auctoritas, quamquam monumentis prosae neerlandicae aedificabilis medii aevi adnumerandi sunt, tamen auctoritati ceterae prosae aedificabilis multitudine proprietatum, quae in iis animadvertuntur, multum praestat. In hac nimirum opera quaedam notanda sunt, quae multis de causis studium observatoris iure excitent - nam, ut exemplum proferamus, mystici complures libros scripserunt, quos sempiternos vocare licet - sed textus sacri, si non sola eorum elegantia commotus sed via ac ratione procedis, tales proprietates exhibent, quales in litteris sacris neerlandicis alterius generis non reperiuntur.
Ac primum ad historiam ecclesiasticam permagni interest scire eos textus sacros origine sua lectoribus eorum temporum doctrina angustioribus Scripturae cognoscendae copiam fecisse. Permulti codices servati veterem eorum errorem redarguunt, qui Libros Divinos medio aevo raro lectos esse putant. Codices non solum multi sunt, sed etiam signa usus frequentis ostendunt. Et lectionaria et epistolaria et evangeliaria natura sua et ratione, quae anni ecclesiastici ordinem sequitur, lectioni frequenti habilia erant. Et codices, qui Diatessaron continebant, cum indices additi et liturgicae pericopae indicatae essent, et codices, in quibus textus integer Scripturae conscriptus erat, ad idem propositum utiles erant. Facile nimirum intellegitur et hos et illos codices ad lectionem non interruptam valuisse. Scientia rerum et hominum opinionum in Libris Divinis memoratarum, quam lectio assidua effecit, multum pertinuit ad pietatem et monachorum linguae latinae imperitorum et Fratrum Sororumque Vitae Communis et laicorum.
Deinde multitudo versionum non praetermittenda est; qua de re permultos non bene existimavisse valde dolendum est. Totum Vetus Testamentum in sermonem neerlandicum translatum est, quin etiam nonnulli eius libri plus
| |
| |
quam semel. Novum Testamentum integrum bis verbum est. Diatessari quattuor diversae editiones, psalterii tres praestantissimae exstant, quae singulae textibus ab eis ductis exemplo fuerunt; lectionaria, epistolaria, evangeliaria vario quaeque modo edita sunt. Argumentis ac rationibus vix demonstrandum est nullum alium librum, si non pondere sed numero iudicas, cum Scriptura adaequari posse, quae re vera corpus scriptorum est. Sola iam multitudine corpus textuum sacrorum disputationibus materiam suppeditat.
Auctor historiae litterarum confirmare potest Diatessaron Leodiense, quod est primum eiusmodi scriptorum, et elegantia et genere sermonis prcsam aequare, qua mystici et mysticae Brabantiae usi sunt. Eius scriptor nobis ignotus artis perdifficilis vertendi peritum se praestat; archetypi verborum figuras, quae ad verbum expressae asperitate quadam et ambagibus laborarent, felicissime in profluentem et intellectu facilem sermonem neerlandicum transtulit. Hic vir, qua erat peritia, et linguae Latinae et sermoni patrio ius scum tribuit. Quam bene ei successerit, apparebit, si eius artem vertendi comparaveris cum Vulgatae accommodata alterius scriptoris retractatione Vitae Jesu eiusdem auctoris, quam Fasciculus IIus Partis Iae, receptus in Seriem Minorem Corporis, cui nomen CSSN, continet. Cum aptatione ad Vulgatam iunctum esse scribendi genus tenue et humile observator attentus facile decernet. Auctor Diatessari Leodiensis oratione neerlandica profluenti, expedita, ac paene dicamus, hodierna usus est omissis omnibus, quae a sermonis consuetudine abhorrent, at retractationis stilus asperitate quadam et inscitia non caret. Licet talis versio arte et pulchritudine plerisque Scripturae translationibus multum praestet, quae medio aevo non tantum in regionibus neerlandicis sed etiam in civitatibus finitimis editae sunt, tamen pleraeque neerlandicae versiones medii aevi, quamquam earum oratio, ut supra dictum est, deterior facta est, stilo non cedunt permultis translationibus, e quibus prosa aedificabilis mediaevalis maxima ex parte constat. Wilhelm Walther, ille vir doctus germanicus, in opere suo praestantissimo, quod inscribitur Die deutsche Bibelübersetzung des Mittelalters, harmoniam evangelicam lingua theodisca scriptam ut exemplum summae et perfectae artis vertendi laudavit nesciens se suis verbis archetypo neerlandico meritam laudem tribuere, quem scriptor germanicus ad imitandum sibi proposuisset. Is archetypus neerlandicus
nihil aliud continebat nisi textum Vulgatae accommodatum, de quo supra diximus; in retractatione, quamquam Vulgata ad verbum expressa est, tamen archetypi elegantia refulgebat. Etiam aliorum Librorum Sacrorum versiones neerlandicae cum versionibus alibi editis plerumque bene comparari possunt.
| |
| |
Translatio quoque Scripturae, quam anno 1360 monachum quendam in monasterio Benedictinorum, cui nomen est Affligem, edidisse verisimile est, a viro docto Wilhelm Walther dignis verbis laudata est. Sed Libri Divini eo tempore in sermonem germanicum versi, cum artem typographicam vixdum exercebant, illud opus neerlandicum aegre aequiperant. Versio quoque britannica, quam socii viri docti Wyclif sub ipsius cura ediderunt, ne nunc quidem, cum recognita et emendata est et Lollard Bible vocatur, illustres textus neerlandicos medii aevi aequare potent: nam cum a sermone latino pendeat, servilis, ut ita dicamus, videtur esse, si eam cum translationibus neerlandicis comparaveris, quae facile ac sine ulla contentione comprehenduntur.
Probabile est non solum litterarum historicum sed etiam grammaticum in Scripturae versionibus uberrimam materiam reperturum esse, quam tractare possit. Studio verborum historiae conducet observare, quo modo auctores copiam verborum Hieronymi, ut est plena notionum rerum singularium ac universalium, in linguam neerlandicam vertere conati sint. Assidue cum sermone patrio conflictati, quippe qui eiusmodi varietatem non praeberet, quaerendo et temptando compensationem debitam investigabant aut nova vocabula inveniebant. Concordantiis Bibliorum utriusque Testamenti adhibitis lexicon componas, quod ordine litterarum voces et latinas et te anslatas continet addito indice verborum neerlandicorum. Lexicographus, qui quo loco vocabulum quoddam primo usurpatum sit investigare vult, tale lexicon in promptu habens Scripturae versiones non frustra perscrutabitur, quae eis, qui non solum de verborum electione ac formatione sed etiam de linguae forma ac verborum compositione cognoscunt, materiam praebent. Nonnulli Libri Sacri plus quam semel alii alio tempore et alio loco translati sunt. Eorum textuum parallelorum collatio pervestigatori verborum chronologiae et geographiae itemque dialectorum magno usui esse poterit.
Etiam alia causa est, cur textus neerlandici mediaevales digni sint, qui diligentius examinentur: per saecula eadem vertendi ratio manifesta est, quae ab veterrimis textibus usque ad recentissimos continuatur. In Scriptura vertenda posteriores plerumque superiorum translationes legerunt et in suum usum contulerunt. Quamvis audacter et fortiter in emendatione egerint, tamen traditione usitata tenebantur. Textus, quos ediderunt, quasi seriem perpetuam efficiunt, cuius linum, si diligentius attendimus, identidem apparet et cernitur. Lectio Librorum Sacrorum sine dubio lam medio aevo ad formandum et usurpandum sermonem sacrum pertinuit, qui etiam post medium aevum persaepe magnam vim habuit ad sermonem Bibliorum,
| |
| |
quae ineunte Reformatione typis neerlandicis descripta sunt et Reformatoria, Erasmiana et Catholica nominantur, et praeterea ultra fines neerlandicos multum valuit. Diatessaron et evangeliarium, ab eo pendens, itemque, ut opinantur, epistolarium et psalterium saeculo XIIIo et XIVo in linguam Germaniae Superioris translata in its regionibus passim legebantur, ubi ea lingua loquebantur. Scripturae partes liturgicae commemoratae, quae ab archetypo neerlandico pendent, medio aevo exeunte partim receptae sunt in epistolaria et evangeliaria typis germanicis exscripta et eo modo, quamvis raro, ad Lutheri sermonem biblicum aliquid momenti habuerunt. Saeculo XVo non minus textus sacri ut diatessaron et psalterium et versio Novi Testamenti quam horarium, quod Geert Groote composuit, in linguam quae hodie dici solet ‘niederdeutsch’ translati sunt. Devotionem Modernam, quae dicitur, maxime operam dedisse, ut eae versiones ederentur, luce clarius est, quippe quae passim permultum valeret. Tempore, quo incunabula prima publicata sunt, compositor Bibliae Agrippinensis anno 1478 editae non tantum vetus psalterium origine neerlandica sed etiam nonnullas partes Scripturae, quae anno 1477 in oppido Delft edita versionem anno 1360 publicatam continent, in linguam partium Rheni Inferioris redditas in suum opus inseruit.
Ea autem est ultima sed certe non levissima causa, quae impellere potest, ut textus sacri neerlandici attente et diligenter tractentur, quod nonnulli eiusmodi textus lectiones continent, quae a Vulgata abhorrent et traditione nituntur, quae Hieronymi versionum dispositioni antecedit. Hieronymi Biblia medio aevo nondum tanta auctoritate erant, quantam temporibus Contrareformationis Concilium Tridentinum eis tribuit. Quamquam Vulgata fieri coeperunt et eorum textus magis magisque confirmabatur, tamen multi codices vitiosi in omnium usu versabantur. Iam primum temporibus Caroli Magni et posthac per totum medium aevum textum emendare et partes, quae Hieronymi esse non possent, cause amovere identidem viri docti conati sunt. Nihilominus codices, qui Veterem Latinam contmebant, non tantum ineunte sed etiam exeunte medio aevo circumferebantur et lectiones ab eis ductae in Vulgatam permanaverunt. Aetate Carolingorum itemque postea in Scripturae codicibus eiusmodi variae lectiones frequentissimae erant, deinde rarius legebantur. Praecipue in suis abbatiis Benedictini, apud quos studium Scripturae magno in honore erat, talibus codicibus, quos mixtos dixeris, utebantur. In commentariis in Libros Divinos, quos inter alios Beda composuit, eadem animadvertere licet. Etiam in studiis generalibus ac scriptoriis, quae posteriores monachorum ordines condiderunt, codices Veteris Latinae et Hieronymi inter se comparabantur. Cum
| |
| |
in oppido Lauduno Zacharias Chrysopolitanus ordinis Praemonstratensis, qui anno 1157 mortem obiit, in abbatia S. Martini commentarium componeret in Vitam Jesu, quae a Tatiani Diatessaro emanavit, textus diversos codicum evangeliorum consuluit et inter se comparavit, ut ipse dixit. Primo autem emendationis studium non multum effecit. Etiam in textibus sermone vulgari conscriptis Veteris Latinae sententiae aliquotiens invemebantur. Iam saeculo XIXo vir doctus gallicus, nomine S. Berger, eos complures Veteris Latinae lectiones continene confirmavit. Eae in evangeliis quoque occurrunt, quae saec. VIIo, VIIIo, IXo sermone occidentali et vetere saxonico conscripta sunt. Quod a viris doctis Robinson, Plooij, Baumstark et Quispel in Diatessaro Leodiensi et in eiusdem steminatis codicibus lectiones variae notatae sunt, quae, si caute eloqueris, iam ante Hieronymum legebantur, id facile intellectu est, si rationem ducimus auctoritatis Vulgatae non ab omnibus probatae, et eo facilius comprehendemus, si ponere licet auctorem ordinis Benedictinorurn fuisse, qui ordinis sui studia maxime revereretur et praeterea, fortasse Parisiis aut Lauduni studiis Scripturae imbutus ibi quoque Veterem Latinam cognovisset.
Supra copiose demonstravimus, quantum momentum ad studia et pervestigationem textus sacri neerlandici medii aevi faciant. Qua argumentatione liceat ostendere rationem propositi nostri campum inquisitionis latius aperiendi editione Corporis Sacrae Scripturae Neerlandicae Medii Aevi. Non omnino tamen novalis ager est. Iam viri docti materiam multiplicem ut poterant composuerunt, sed nondum omnes fontes hausti sunt. In Britannia, Germania, quin etiam in Gallia, ubi Scripturae versionum historiae minime student, Libri Divini aut integri aut partim saepius editi sunt. Hac in re in regionibus neerlandicis viri docti enixe operam navare debebunt, ut patria honorifica appellatione incunabulorum Scripturae divulgationis digna iudicetur. In edendo Corpore imprimis id egimus, ut, si ita dicere licet, doctrinae et artium privignam in eo loco collocaremus, quem iure sibi vindicare possit.
In textibus eligendis hac potissimum ratione ducti sumus, quod praestantissimae versiones, quae vulgo notae erant et legebantur, imprimis in editionem seponendae sunt: plurimum enim valebant, plurimum hominum animos movebant. Praeter eas textus quoque, qui minus noti et rarius evulgati interdum uno codice servati sunt, Corpori deesse non possunt. Nam nonnumquam maximi momenti sunt, ut Diatessaron Leodiense testatur, et sine dubio comparandi materiam copiosam continent, quae pervestigationi et disputationibus conducet.
Corpus in Seriem Minorem et Maiorem divisimus. In Serie Minore
| |
| |
harmoniae evangeliorum, psalteria, epistolaria et evangeliaria suum locum habebunt; iam medio aevo hi codices scripti membrana aut chartis brevioribus a librariis exscribebantur, quod ad lectorum crebrum et proprium usum ut libri habiles destinati erant. Seriei Maioris fasciculi integrum Vetus Testamentum et Novi Testamenti duas versiones continebunt. In partem tertiam, quae Miscellanea et Indices appellabitur, etiam nonnulli textus dispersi et separati recipientur.
Initio consilium ceperamus in fasciculis partes Scripturae, quae plus quam semel translatae sunt, ita edere, ut parallelae positae essent, sed re caute et diligenter ab omnibus partibus deliberata propositum omisimus. Certe delectationem quandam habeat talis ratio edendi harmonias evangelicas, lectionaria, epistolaria, evangeliaria, Veteris Testamenti libros ut Psalterium, Canticum Canticorum, Isaiam, Ieremiam, Threnos, Ecclesiasticum, Novum Testamentum, quae omnia recensione duplici aut multiplici servata sunt. Multa tamen eiusmodi rationi opponi possunt. Fieri enim non potest, ut in omnibus textuum generibus, quae supra enumeravimus, in tali via ac ratione perseveremus. Nam argumentum librorum liturgicorum, quamquam ordinem anni ecclesiastici observant, tamen omni ex parte non idem est: ergo talis editionis facultas non datur, qualem supra exposuimus. Nihilominus Indices in Parte tertia omnes locos parallelos Scripturae partium, quas illi libri continent, indicabunt. Sed maxime haec cogitatio nostro proposito obstitit: si Corpus tali modo edidissemus, reverentiae, quae manuscripto debetur, obliti essemus. Nam quisque liber corpus est et vitam suam vivit. Quicumque argumenta lectionariorum, epistolariorum et evangeliariorum distraheret et disputationi aptaret, vetustatis auctoritati obtrectaret. Vir doctus, qui suo tempore textus inter se comparare volet, Indicibus adhibitis separatos fasciculos, si placebit, consulet et inter se conferee.
Textus, quos series continebunt, quam plurimum codicibus nitentur, qui archetypum optime servant. Tamen libri manu scripti, in quibus archetypi textus optime conservatus est, non necessario vetustissimi sunt. Quamquam haud raro id accidit, tamen codices posterioris aetatis archetypum melius servavisse saepe apparet. Versio, quae annis 1360-1361 in confinio Brabantiae et Flandriae edita est, in eis regionibus raro legebatur. Maxime nota est exemplaribus, quae in regione septentrionali a Carthusiensibus et aliis, inter quos interdum librarii, qui eam artem profitebantur, exscripta sunt in usum coenobitarum illitteratorum et laicorum nobilium, qui auctoritate Devotionis Modernae, quae dicitur, commoti possessionem et lectionem textuum sacrorum magni aestimabant. Rari eius versionis codices, quam- | |
| |
quam maximam partem post annum 1450 scripti sunt, tamen illam ob causam praeferendi sunt.
Prae multitudine manuscriptorum et imprimis prae amplo eorum argumento apparatum componere praetermisimus, in quo omnes lectiones variae enumerantur. Vita enim deficiat, si tantum munus exsequi velis. Sine ulla controversia eiusmodi apparatus magno usui esset circumscripto proposito, quod in Corpore edendo habemus, sed utile esse non videbatur inceptum nostrum ad sterilem perfectionem adhaerescere, quae fortiori enodationi obstat, cui sufficiunt, quae utilia praesenti usui sunt. Ceterum lectionum variarum enumeratio non omnino praetermittetur; ubi necessarium erit, lectiones variae manuscriptorum textum valde discrepantem continentium infra paginam enumerabuntur. Aliquando lectiones variae etiam emendationi textus corrupti vel coniecturis faciendis usui erunt. Id crebriorum lectorum, ut putamus, interest, quibus Corpus destinatum est. Cuius rei ratione habita editionem neque diplomaticam neque criticam curavimus. Codicologis etiam editio secundum ipsorum normam facta tantum vicaria erit; semper enim codicem, qui eorum studium excitat, suis oculis videre concupiscent. Etiam facsimile luce photographica expressum eis magno praesidio non erit. Grammatici fortasse dolebunt non semper diiudicari posse, quae littera vel syllaba vocabuli in codicibus omissa sit, quod earum abbreviationes non litteris cursivis redditae runt. Ii quoque, si huic difficultati lucem afferri volent; hauriendo fontes, qui faciles aditu sunt, hac de re cognoscere poterunt.
Ex supra dictis satis superque apparet, qualis edendi ratio futura sit. Omnes abbreviationes nulla littera omissa perscribentur; earum solutio ad plenam verborum formam derigetur, qualis alibi quoque in eodem manuscripto reperitur. Pro litteris u et i litterae v et j scribentur, si fieri licet per sonurn earum litterarum, qualis tum fait. In sola editione Diatessari Leodiensis, cuius orthographia multis partibus insolita est, litterae u et i in omnibus positionibus vindicabuntur, etiam littera j, si sonum litterae i reddit. Interpunctio et litterae quadratae nominum et sacrorum et propriorum eodem modo adhibebuntur quo in hodierno sermone neerlandico et in hodiernis Scripturae versionibus scriptas invenimus. Lectiones vitiosas modo tum emendabimus, cum de textus corruptela dubitari non potest. Sine dubio verum est interpunctione hodierna et emendationibus textum praeexplicari, si neologismo uti licet, sed cogitandum est verba Vulgatae unam tantum interpretationem admittere. In emendationibus proponendis et interpunctione adhibenda textus editor earum exemplis nitatur. In ipsis quoque verbis auctoris Latini, quibus utitur, videlicet lectiones vitiosae aut variae occurrere
| |
| |
possunt. Plerumque Vulgatae editiones, quae insignes lectiones varias continent, ad eius rei veritatem comprobandam usui erunt. Ceterum textus emendationes signis illustrabimus: nam vocabulum uncis acutis (< >) circumcludetur, cuius litteram vel syllabam aut quod totum correximus; unci quadrati ([ ]) textus partem circumcludent, quam in codicis textu non occurrentem in nostra editione ex alio manuscripto supplevimus. Si librarius unum aut plura verba per errorem bis exscripsit, errorem in textu correximus. Infra paginam omnium earum mutationum rationes reddemus: ibi enim antecedente abbreviatione ms. textum manuscripti reperies, etiam si apparet eum mendosum esse aut ad lectoris errorem referendum esse. Item infra paginam commemorabuntur verba, sententiae partes et sententiae integrae, quae uncis quadratis circumclusae nostro textui additae sunt; antecedit abbreviatio om. et sequitur Vulgatae lectio eiusque translatio in manuscripto neerlandico medii aevi, quod ad suppletionem aut additionem adhibuimus. Nonnumquam infra paginam coniecturae proponentur; quibus antecedit littera l., si putandum est coniecturam probabilem esse; sed antecedit littera l, et sequitur signum interrogationis, si fieri potest, ut sententiae varientur.
Ad locos laudandos usi sumus Veteris Testamenti et Editione maiore nondum absoluta et Editione Bibliorum Sacrorum, quam utramque Benedictini abbatiae Hieronymi Romae curaverunt et Novi Testamenti Editione virorum doctorum J. Wordsworth et H.I. White.
|
|