De Gulden Passer. Jaargang 60
(1982)– [tijdschrift] Gulden Passer, De– Auteursrechtelijk beschermd
[pagina 77]
| |
108.
Priamides iuuenis, quo non praestantior alter,
Qui tenuit magni Troica sceptra senis:
Pallados & Veneris formae, Iunonis & olim
Arbiter electus, talia verba tulit.
Quamuis magna potes Iuno, coniunxq́ue, soroq́ue
Illius excelsi qui iuga summa tenet:
Non tamen his moueor, curae mihi non tua dona:
Haud referes formae praemia digna tuae.
Frustra tu certare paras quoque Pallas amata,
Ingenij quamuis gloria magna tui.
Namq́ue Venus Cytheraea placet, calor ossibus ardet,
Munera iudicio nunc seret illa meo.
Hoc igitur capias malum, quae suauia reddis
Pectora, quaeq́ue potes fiectere cuncta Venus.
In grauibus mihi sola dabis solatia curis,
Te nihil in tanto firmius orbe colam.
Exegesis.
Est adeô Stygiis mens nostra immersa tenebris,
Vt non quae bona sint, quae mala despiciat.
Noxia quaeque premunt homines caligine caecos,
Iudicioq́ue perit plurima turba suo.
At reputes quaeso Paridis tu semper amores,
Cautius vt viuas, nec tua damna velis.
|
|