De Gulden Passer. Jaargang 60
(1982)– [tijdschrift] Gulden Passer, De– Auteursrechtelijk beschermd97.
Est cunctis requies tribuenda, nec omnibus labores
Horis sunt repentendi, animus simul ocio leuandus.
Sic pingues oleae sua pignora non ferunt quotannis,
Alternis sed, & arua noualia per vices quiescunt.
Nil durare potest sine commoditatibus remissis.
Arcum si nimium, subitoq́ue velis, diuq́ue tensum,
Frangetur, feret haud alias volucres, dein sagittas.
Laxes nec nimium tamen, ocia plurimum nocere
Quippe solent, faciuntq́ue habiles minus vsibus seueris.
Ergo est optima temperies, mediumq́ue vtrinque ductum.
|
|