De Gulden Passer. Jaargang 60
(1982)– [tijdschrift] Gulden Passer, De– Auteursrechtelijk beschermd
[pagina 69]
| |
96.
Exvvivm Thirus deponit quolibet anno,
Induitur pellem mox iterumq́ue nouam.
Hunc si persequeris, qua se solet exuere hora,
Pellis, non manibus praeda petita venit.
Atque ita frustratus longas remeabis ad aedes,
Bestia theriacis nulla venena dabit.
Vtile qui sequitur, discernat tempora, causas,
Anni mille negant, hora quod vna tulit.
Quidque suum poscit tempus, sunt munera Veris,
Autumni, atque hyemis, fit vicibusq́ue calor.
Colchica Ver, Aestas segetes, Autumne racemos
Das, vrensq́ue typhas Bruma regignit aquis.
|
|