De Gulden Passer. Jaargang 60
(1982)– [tijdschrift] Gulden Passer, De– Auteursrechtelijk beschermd95.
Qvaeritvr, & tantum iactatur lite perenni,
Vtrum prius fuerit, grauis
Incus, an duro qui verbere malleus illum
Fatigat. Hanc discordiam,
Nobis, quod caussas ignorat, prodit ineptum
Vulgus, nec audit candidos.
Quippe Deus menti nostrae simul indidit vsus,
Poscebat illa cùm duo.
Omnia momento potuit perfecta creare,
Dedit & simul minutula.
Non spacium, aut tempus tum partibus intercessit,
Cor, hepar item copulat.
Ne nimis haec igitur curarum separet ardor,
Non superet haec opinio.
|
|