De Gulden Passer. Jaargang 60
(1982)– [tijdschrift] Gulden Passer, De– Auteursrechtelijk beschermd
[pagina 70]
| |
98.
Hercvleis quanquam manibus fortissima quaeque
Monstra, truces, domitae atque occubuere ferae:
Nil tamen inuictum toties vexauit vt hydra,
Cuius ab abscisso vertice creuit opus.
Quoq́ue magis pestem iugulat, capita vndique collo
Aucta renascuntur, cadeq́ue monstra valent.
Haud secus indignè quos iactant fata, malorum
Augescit numerus, vim cumulatq́ue dies.
Vno si expediant miseri se, mille recurrunt
Damna, labore nouo pristinus estq́ue minor.
De illis hoc quoque dic, quos inuida sustulit aetas:
Vno omnes cupiunt pro Cicerone loqui.
Vel quos exercent lites, iudicis ira:
Vna vbi finita est caussa, decem redunt.
|
|