De Gulden Passer. Jaargang 58-59
(1980-1981)– [tijdschrift] Gulden Passer, De– Auteursrechtelijk beschermd
[pagina 101]
| |
72.
Praeteriens quidam vites, nondumq́ue calore
Maturum arripiens gustat, damnatq́ue racemum.
Quinetiam pedibus contriuit, nullus vt inde
Austero imbueret succo sua labra viator.
Iudicium prauum est hominum, nec tempora norunt
Expectare, minùs cupiunt subiisse labores.
Ardua sunt aditu primò, quae pulchra satemur,
Tempore sed fiunt opera, & pòst mitia cuncta.
Sed refugit penitus botrum formosa puella,
Casta & ἄοινος enim, sidus nec palmiti amicum est.
|
|