De Gulden Passer. Jaargang 58-59
(1980-1981)– [tijdschrift] Gulden Passer, De– Auteursrechtelijk beschermd
[pagina 87]
| |
54.
Dvmme venatur, sequitur piscator auarus,
Decipio effuso prompta liquore manus.
Obscuri latices me condunt, cernere tectam
Atramenta vetant, abdita tuta nato.
Sic quibus in promptu modus est defendere vitam,
Cur non effugiunt, seq́ue tuentur ope?
Donex qui caelo hanc animam demisit ab alto
Nos vocet, ac tenebras mutet honore graues.
Displicet immatura Deo mors, nulla potestas
In vitam, supera quod datur arce, tibi.
Polypus euadit, vario dum ad saxa colore
Se induit, atque alias iniicit vsque moras.
Tu qui praestiteris tantum, possisq́ue, libenter
Ingenij nobis des monimenta tui.
|
|