De Gulden Passer. Jaargang 58-59
(1980-1981)– [tijdschrift] Gulden Passer, De– Auteursrechtelijk beschermd
[pagina 86]
| |
53.
Natvrae multa est cognatio mobilis, atque
Prodint aeternis, illaq́ue nosse monet.
Est etenim foetus veluti genitricis amicae,
Sed patitur, soluit tempus edaxq́ue breuem.
Quidquid enim regitur, proprio nec nititur ortu,
Compositis abeunt partibus, atque iacent.
Illa sed excelsa manet, & stat sede perennis,
Temporis ad nullis motibus obiicitur.
Ocia amat, mentem pascit, non vtilis omni,
Huius tu sobolem sed cole praecipuam.
Vtq́ue solent τ'ἤϑη vitam cumulare benignè,
Τοῖς μετὰ sic φυσιϰοîς praefero ego φυσιϰὴν.
Illa tibi effigies monstrabit dextra, manusq́ue
Accipitre aërio prouida templa Deûm.
Altera pars grauis est elementis atque caducis,
Et Vestae templo quae tibi Terra siet.
Attamen his potior cunctis sit relligionis
Semper honos, mentem dirigat illa tuam.
|
|