De Gulden Passer. Jaargang 58-59
(1980-1981)– [tijdschrift] Gulden Passer, De– Auteursrechtelijk beschermd2.
Qveis peperit dignas olim victoria laudes,
Solenni pompa hos excipiebat amor.
Roma suos voluit capitolia celsa subire,
Atque triumphantes concelebrare Duces.
Currus at appensam nolam tulit, atque flagellum,
Possit hic aduersae sortis vt esse memor.
Bulla etiam colloβουλῆς, rerumq́ue salubre,
Quaeque cauere decet, symbolon vtile erat.
Tres quoque Alexander nolas, saeuumq́ue Leonem
Gestabat, ne esset strenuus absque metu.
Quàm facilè in luctus mutat fortuna triumphos,
Et victor serui conditione vent?
Fortunae esto memor semper fortuna in vtraque,
Non facilè est aequa commoda ment pati.
|
|