De Gulden Passer. Jaargang 58-59
(1980-1981)– [tijdschrift] Gulden Passer, De– Auteursrechtelijk beschermd1.
Qvis tibi tam iuueni diuinos fundit honores,
Ausisq́ue immensis compleuit pectora, Regum
Maxime? non leuiter tribuit mortalibus ista
Munera, qui caelum, ac terras Deus ordine torquet.
Nam volucris latè totum fama intulit Orbem,
Te triplici insignem diademate, dotibus auctum.
| |
[pagina 54]
| |
Ga naar margenoot+ Te sibi Roma parens legum, imperijq́ue Latini
Conscia nunc Dominum legit, nomenq́ue decusq́ue
Addidit, Agustusi, & titulos, renouatq́ue triumphos,
Caesareas laudes cumulat praesaga futuri.
Te quoque Pannoniae fines tot cladibus vsque
Afflictae, Regem poscunt, donantúe corona:
Vt Gethicis tandem releuetur caedibus, atque
Nutu respirare tuo queat, hostibus obsit,
Quae toties luxit crudeli funere, passim
Tot riuis auxit longinquum sanguinis Istrum.
Cincta iugis Regem arboreis quoque Boëmia dudum
Obtinet, in decus, ac vires reditura priores.
Haec pariter pro te certant, tua iura verentur
Regna, ducem in casus sperant tot fortibus omnes
Viribus intrepidè ruiturum, pristina cunctis
Vt reuoces populis subitò decora, eurea secla:
Sub te vt pax coëat terrarum, iudice solo, &
Vindice te vigeant, totus laetetur & Orbis.
Tu regere imperium pote sis, discordia cesset
Relligionis amore tui: te autore secundùm
Quisque Deum numen veneretur, adoret idemq́ue.
Haec optant sani, praedicit conscia fati
Turba, simul gaudet fama immortaliter auctum.
Indole iam prima docuit moderamen Iberi,
Et necis auersae exemplum venaticus error
Quam capiti sacro intentabat, quid valiturum
Ingenium, ac vires essent: fore te caput Orbis,
Delicias hominum, quem cuncti semper amarent,
Et puro canerent certatim pectore vates.
Ergo Deus summo tibi munere donat Olympo,
Ille regit, fouet, imperioq́ue ornauit amoeno.
Nam Iouis est ales triplex diadema ministrants,
Quae inter praecipuum est Romanum, quod Dea vestit
Custos, nam Lupa natriuit miserata gemellos
Vberibus fratres, & Romae praebuit orsus.
Haec oleae ramum dextra, pacemq́ue reuinctam
Desert, ac vigili cura iubet omnia serues.
Sunt fluuij Hungariae septem tua sceptra verenies,
Qui sibi prouideas orant, cursuq́ue perenni
Ritè monent curarum molem incumbere Regis
Nunc humeris, te sollicitum debere caducis
Partibus obiicere ex animo, saluamq́ue tueri.
Haec vult, ac petit arma gerens, nec laeta puella.
Parte alia est domitrix Virtus, leo duxq́ue ferarum
Candidus, hun Boëmi submittunt Maxmiliane,
Imperio, fortem ingeminant, dominumq́ue salutant.
Sed breuibus repetam spes quae patriam tenet aegram.
Deposita ac toties miserè concussa resurget
Pannonia, exitiiq́ue modum te Rege futurum
Sperat, constitues Bizantij firma trophaea
Desmet impietas, te Caesare purus iniquè
Posthabitusq́ue Deûm cultus, probitasq́ue redibit.
Diffugient nimbi, sublatis nubibus aër
In medio cunctis splendescet, te feret vnum
In terris Regem populus, compage soluta
Corporis, ad Superûm sedes, stellasq́ue reuises,
Ornabisq́ue aliquod sidus, propriumq́ue dicabis.
Iam tu magnorum decus, & Rex maxime Regum,
Paucula quae mitto placida simul accipe fronte,
Quoq́ue fauore soles minimum cumulato clientem
| |
[pagina 55]
| |
Ga naar margenoot+ Sambucum: meritò tanti qui incensus amore
Principis, haec offert domino non digna potenti.
Set mitem noui, facilem expertusq́ue subinde,
Oro, clementi aspicias munu scula vultu,
Quae lusi nuper, postponens seria nugis:
Gandaui in clara generosis ciuibus vrbe,
Hospitio celebri, secessu & semper amico.
Suscipe dum maiora paro, tua facta tubaq́ue,
Et pleno memorem virtutes gutture summas.
Vndique nam curo, laudi quod seruiat olim,
Non vllis ego, quod possum nec sumptibus, Heros,
Nec grauibus parco, nec cedo laboribus vsquam
Aut terra, aut pelago, mihi bibliotheca paratur
Dum exigua, & veteres numos, & marmora cogo,
Vt valeam ingenti prodesse clientulus, atque
Illustrem patriae res gestas, commemor aeui.
Quidquid erit studium quod colligit, optime Princeps,
Subiiciam rediens ego tantae numinis aurae.
Quae, precor, aspiret ceptis, & littore sistat.
Viue, vale Hesperij, Eoi, mirentur, amentq́ue.
T. M. Clientulus minimus Sambucus. |