De Gulden Passer. Jaargang 58-59
(1980-1981)– [tijdschrift] Gulden Passer, De– Auteursrechtelijk beschermdDe Emblemate.QVod emblematvm, quae ferè ϗατὰ μάρεργον operibus, pro materiae lociq́ue ratione, ornamenti atque varietatis caussa inseruntur, genera sint tria, notum est. Quorum exemplo quae praesertim ad morum doctrinam pertinent, figuris quibusdam, poëtum vt modo delectent, magisq́ue accendant, obduci vera, inuoluiq́ue solent, vt ὡς ἐν τύπῳ notae, ac signa ὁριςιϰὰ sint, ϰαὶ ϰατανοητιϰὰ. Nam τὸ ἐμβάλλεαµ iniicere, ac proponere aliquid obscurius, quod explicationem, atque cogitationem requirat, etiam Gaecis significat, sed sine dubitatione, aut interrogatione meliùs fiunt, ac problematis obscuriora, & dilemmatis, aenigmatis apertiora videntur. Symbola autem seu παράσημα, ipsae rerum picturae, ac imagines dici, quasi tesserae, veriùs possunt: cognata haec tamen, & vix, vt ἐιϰὼν, ϰαὶ μεταφορὰ dissident. Ac etsi hęc vt problemata vniuersa constitui possunt: trium tamen praecipuè sunt generum, quomodò & ipsorum expositio, & intelligentia. Nam & de moribus, & natura, & historica, fabulosaq́ue, διὰ χαραϰτηρισμῶν, ϰαὶ συνθημάτων commodè finguntur: sed imprimis vitam, | |
[pagina 51]
| |
Ga naar margenoot+ vt historiae, volo erudiant, vt quemadmodum illae sunt Philosophia ἐιδωλοποιός, ita haec in oculos notis quibusdam incurrant, animumq́ue auditoris agunto, quod non secus, quàm Poësis τὸ σύνολον τὰ λήμματα μίμησις ἐςὶ. Itaque recta, arguta, iocunda, variè significantia sint, mutuoq́ue illa tria genera vim, figurasq́ue impertiantur. Ipsa rerum simulachra si vulgaria sunt, abditum innuant sensum, obscuriora, non tamen ϰαϰόζηλα, aut ϰαϰόπλαςα, aut ἀπίϑανα (cuiusmodi vel in Virgilio & Homero diligentia conquiras, & Aristophane, qui nubes inducit loquentes) doceant apertiùs, dum analoga sint. Interpretatio verò, vt fabularum, triplex adhiberi potest, eaedem quippe sedes, atque loci vtriusque sunt. Siquidem & μυϑιϰῶς, & ῥητοριϰῶς, & φυοιολογιϰῶς, quò & ἀλληγορήματα pertinent, expositionem admittunt: etsi non omnia tam latè pateant, quoq́ue sunt angustiora, hòc magis delectant, iudicioq́ue & sapientia nituntur, vt epitheses poëtarum propriae, & aptae, velut σφραγίδες, & συγϰαλλύμμτα, vt Phalereus appellat. Non satis ergo vident, quid Emblema sit, qui quasuis sententias, historias, fabulas vulgò tritas, vmbris figurarum, res eodem exprimentibus modo, aut quodlibet heroum dictum lemmate informatum, emblema existimant. Quis enim hoc pacto non poëtarum γνώμας, fabulas, exempla historiarum omnia, prouerbia, apophthegmata non suffigurarit? Vt si semiputatam vitem, pro negligenti patrefamilias, muscam contra elephantem pro temeritate, laterem lotum, pro inani labore, Curtij votum, Horatij factum pro fortitudine, & quae huius generis de Valerio, & aliis circunferuntur, adducam, nisi aliquo adiuncto dissimulentur, & ἐιρωνιϰὰ sint, quis miretur, aut laudem tribuat? Quare selecta, & ὀγϰώδη erunt, nec minùs, quàm caecae, & singulares AEgyptiorum, & Pythagoreorum illae notae mentem exerceant: sed nec multitudine figurarum, pictorisq́ue magis artificio, quàm potestate has res metimur. Quamobrem in omnibus sit aliquantum versatus, qui aptè παραδοξότερα comminisci velit, atque in rerum natura quorumuis formam, caussas, proprietates, ac ipsam denique ἐιδωλοποιηϰὴν teneat, si legi, atque posteritatem consequi iustam studet, necesse est: nec si stomachus, qui non quiddam, quod sapiat, inueniat. Caeterv'm qvid hoc in genere argumenti adhuc quidam praestiterint, non meum est pronunciare, nec parum praestiterint oportet, quòd quidam totos quadraginta annos sua cudant, coquant, denique | |
[pagina 52]
| |
Ga naar margenoot+ extrudant: diligentiam vitupero, πόνου γδ' χωρὶσ ὀυδὲν ἐυτυχεῖ, ac scio Platonem octuagesimo aetatis anno suos dialogos non deposuisse: sed ista dico, vt τόυτων ἡμετέροον ὠϰυτόϰων dies ferè totidem cum illorum annis conferam, meisq́ue incultis, & ineptis veniam impetrem benignam. Agnosco enim quaedam esse vulgaria, sed aliter tamen exposita, nec omnino diffido ex hoc numero aliquot fore insignia, & luce, memoriaq́ue digna, si amicorum me iudicium non fallit. Audiam igitur priùs quid alij de hoc meo subito consilio, praeproperoq́ue foetu sentiant: quòd si mihi bilem mouerint, vel animum his collaudatis addiderint, meliora his, & grauiora quae in manibus habeo, absoluam. Constitui enim, quae imitatione inter Homerum & Virgilium conueniunt ὑποτετυπούμένα multa Athenaei, plura Philostrati, & Pausani?, vnà cum posticis vetustorum nummorum partibus, lapillis variè insignibus, interpretatione non ingrata, cum bonis, & harum rerum studiosis breui communicare. Intereà haec lector fidei, pignorisq́ue nomine habeto, ac vt citiùs reliqua prodeant, cum venia laudato. Quòd verò aliqua clarissimorum virorum nomina addiderim, non ambitiosè factum putes: nec enim hos noui solùm, qui omnem adhuc aetatem apud exteros traduxi: sed vt pro meritis, memoriaq́ue, & opinione de me publicè, scriptisq́ue eorum testata, gratiam hac saltem occasione aliquam haberem, id verò spectaui, ac deinceps epistolis varijs, mutuisq́ue & in obseruationibus meis, vel erga mortuos quàm plurimos σὺν θεῷ cumulatiùs idem praestabo. Vale, Gandaui Kalen. Ianuarijs, anno salutis omnium m. d. lxiv. | |
[pagina 53]
| |
Ga naar margenoot+ Sambvcvs AEtatis XXXIII Anno M D LXIIII.
Os, oculos pictor Sambuci reddidit, aptum Ingenij munus fingere solus amat, |