| |
| |
| |
De Harmoniën van het Oude en Nieuwe Testament in de Beeldende Kunst.
17 r. |
|
Fiant dies ejus pauci et episcopatum ejus, etc. David. |
|
Qui attonitis oculis cogitat prava. Salom. Pr. XVI. |
Legitur in Genefi xxxvii capo, quod fratres Joseph eum hysmahelitis vendiderunt per triginta argenteis Joseph iste justus a fratribus suis venditus innocentur (sic) Cristum innocentem a juda venditum designat qui Judas ipsum Cristum judeis pro xxx argenteis vendidit et hii xxx denarii fuerunt pro quibus Joseph venditus fuit quorum unus valebat decem venalium denariorum. |
|
Legitur in Genesi xxxix capo, quod cum hysmaeliti qui emerant Joseph in suam terram venissent et ipsum Joseph secum duxifsent vendiderunt eum in Egypto principi militie regis egyptiorum nomine Putifari puer iste Joseph Cristum venditum significat qui ab impio Juda vendebatur. |
Joseph, aan de Ismaëlieten verkocht. |
Judas, de dertig zilverlingen ontvangende. |
Joseph, verkocht aan Potifar. |
Vs Te signat cristum: juvenis venumdatus iste. |
|
Vs Convenit hic Cristo: quid quid puero fit in isto. |
|
Vs Qui Cristum vendis Judas ad Tartara tendis. |
|
Aggeus i: Qui mercedes congregavit misit eas in sacchum pertusum. |
|
Sacha xi: Et appenderunt mercede treginta (sic) argentia. |
| |
| |
18. s |
|
Panem angelorum manducavit homo. David. |
|
Venite comedite panem meum. Proverbiorum IX. |
Legitur in Genesi xiiij capo, quod cum Abraham de sede inimicorum rediit et ferret secum magnam praedam quam excussit de inimicis suis tune Melchicedec sacerdos Dei summus optulit et panem et vinum: Melchicedech Cristum significat qui panem et vinum id est corpus et sanguinem suum in sena suis diseipulis ad edendum et bibendum porrigebat. |
|
Legitur in Exodo xvi capo, quod Dominus precepit Moyfi ut diceret populo quod quilibet tolleret de manna celefte quantum sufficeret sibi pro die illa manna autem celeste quod Dominus israelitibus dedit significabat panem sanctum scilicet sui sanctissimi corporis quod ipse in cena dedit suis discipulis cum dicebat aceipite ex hoc omnes &c. |
Melchisedech ontmoet Abraham. |
't Laatste Avondmaal. |
Het manna, van den Hemel vallende. |
Vs Sacra notaat cristi: que Melchi, edech dedit isti. |
|
Vs Se tenet in manibus: se cibat ipse cibus. |
|
Vs Rex sedebat in cena turla cunatus duodena. |
|
Ysa vi: Audite audientes me et comedite bonum. |
|
Sapientie xiii: Panem de celepreftitsti illis. |
19. t |
|
Surgite et ite quia non habetis hie requiem. Miche II. |
|
Filii pacienter fuftinete quae supervenient vobis. Baruch IIII. |
Legitur in iiio libo regum xxii capo, quod rex Samarie et rex Josaphat parati ad bellum consuluerunt prophetas idolatas quadringentos et spiritus mendax est locutus in ore omnium prophetarum illorum scilicet placida et Mycheas verus prophela Domini prophetisavit regem in bello mansurum sient sibi contigit precepit rex sibi dari panem tribulationis etc., Ifte Mycheas Cristum lignisicat cni propter veritatem est datus panis tribulationis scilicet pafsio nsque ad mortem. |
|
Legitur in iiiio libo regum vi capo, quod in Samaria erat tanta sames quam mulier coxit filium suum et comedit voluit rex occidere Heliseum prophetam Domini dixit ei Heliseus cras erit modius siliginis pro statere uno et noluit credere sicut propheta dixerat et dixit Heliseus videbitis et non gnstabitis ex eo et (sic) altera die conculcatus est in porta Samarie a portantibus siliginem iste Heliseus Cristum significat qui dixit judeis veritatem quam non crediderunt et interfecerunt pium Jhesum innocentem. |
Mycheas, de dood van Achab voorzeggende. |
Christus, scheidende van zijne leerlingen in Gethsemane. |
Elisaeus voorzegt ongelooflijken overvloed in Samaria. |
Vs Mycheam cedunt: prophete qui male credunt. |
|
Vs Prenitus a populo: non credens hic Helijseo. |
|
Vs Gethsemani transit Jhesus inde suis valedicit. |
|
Jone iiij: Melius est mihi mori quam vivere. |
|
Tobie xii: Tempus est ut revertar ad eum qui misit me &c. |
| |
| |
20. u |
|
En ista est dies quam exspectabamus invenimus. Machabeor. II. |
|
Desideravimus eum despectum et novissimum vriorum (virorum). |
|
Ysaie LIII. |
Legitur Mathei xxvo capo, quod fatuis virginibus oleum non habentibus cum lampadibus claufa est janua scilicet porta eterne salutis Iste virgines judeos significant qui de retro ceciderunt a Domino interrogati super montem olivarum quem queritis; id est in dissipationem et duriciam cordis ceciderunt et idcirco jam sunt in inferno non credentes. |
|
Legitur in Apocalypsi xiio capo et in iiio Ysaya xiiii capo, quod Lucifer cecidit per superbiam de celo cum omnibus suis adherentibus isti superbi dyaboli judeos signisicant qui timuerunt perdere locum et terram eorum et ideo humilem pium Jhesum interfecerunt et crucifixerunt et ipsi ceciderunt in forcam quam ipsi fecerant scilicet in infernum viventes sicut scriptum est in psalme. |
De vijf dwaze maagden, met hare uitgedoofde lampen. |
Christus, in den hof der olijven. |
De val der Engelen. |
Vs Virginibus fatuis: aufertur spes data gnaris. |
|
Vs Serpens antiquus: cecidit de sede repulsus. |
|
Vs Sunt sic projtrati Cristum captare parati. |
|
Je. xiiij: Reportaverunt vasa sua vacua. |
|
Baruch vi: Si ceciderint in terram a femetipsis non refurgunt. |
21. a |
|
Homo pacis mee in quo speravi. David. |
|
Qui vertet linguam incidit in malum. Salo. Prov. XVII. |
Legitur in 2o libo Regum iiio capo, quod Joab princeps milicie regis David venit ad Abner ut loqueretur sibi in dolo quem cum dolose et blande alloqueretur transfixit eum gladio: Joab qui dolose alloquebatur Abner signabat judam qui Cristum dolose osculatus est et dedit impiis judeis ad crucifigendum. |
|
Legitur in jo libo Machabeorum capo xiio, quod Tryphon venit ad viros de Juda et Israel ut eis loqueretar in dolo et eos caperet; Tryphon iste Judam traditorem signat qui dolose ad Cristum veniens ipsum calumniose osculans et eum sic impiis judeis tradidit ad interficiendum. |
Abner, verradelijk gedood door Joab. |
Judas verraadt Christus met een kus. |
Tryphon neemt Jonathan verradelijk gevangen. |
Vs Alloquitur blanda: Joab hunc perimit que nephanda. |
|
Vs Verba gerens blanda: parat arma Tryphon que nephanda. |
|
Vs Per pacem Christe trahit hiis te proditor iste. |
|
Ysay xi: Ve impio in malum retribucio manuum fiet ei. |
|
Jeremie xi: In ore fuo pacem cum amico fuo loquitur. |
| |
| |
22. b |
|
Ve qui dicunt malum bonum et bonum malum. Ysay V. |
|
Accipere perfonam impii in judicio non est bonum. Pfa. XVIII. |
Legitur in iiio libo Regum xixo capo, quod Yefabel regina cum occidiffet prophetas domini: tandem Helyam prophetam occidere defiderabat: hec impia regina impios jndeos fignabat qui verum Helyam id est Cristum crudeliter et invidio occidere intendebant quia ipsis eorum maliciam predicando manifestabat. |
|
Legitur in Daniele xiiiio capo, quod populus babilonicus impius venit ad regem Nabugodonosor et dixerit trade nobis Danielem innocentem populus iste judeos fignat qui ad Pylatum impetuose ac importunis vocibus clamabant crucisige crucifige eum et iterum si dimittis hunc non es amicus Cefaris: Rex autem iste Pylatum signat qui judeos timens Cristum innocentem eis tradidit. |
Jezabal tracht de dood van Elias te bewerken. |
Pilatus wascht zijne handen. |
Daniël, beschuldigd door de Babyloniërs. |
Vs Femina trux istum: dampnat sic impia Cristum. |
|
Vs Gens hec crudelis: facit in mortem danielis. |
|
Vs Est fera plebs ausa dampnare Jhesum fine causa. |
|
Job xxxvi: Causa tua quasi impii judicata est. |
|
Amos v: Qui convertit in abfinthim judicem et justitiam. |
23. c |
|
|
Omnes videntes me deriferunt me. David. |
|
Parata sunt derifionibus judicia et mallei percutiencium. Prov. XIX. |
Legitur in genesi ixo capo, quod Noe cum dormisset in tabernaculo fuo jacuit in terra nudatus quod cum vidiffet filius ejus Cham derifit eum led alii filii ejus videre noluerunt et eorum oculos obtexerunt: Noe Cristum figurat quem judei deridentes ipsum coronaverunt et denudaverunt et sic infideles filii ipsum tanquam stultum subsanaverunt. |
|
Legitur in iiiio libo Regum iio capo, quod cum Helyfeus propheta ascendiffet in montem Bethel occurerent ei pueri in clamando et subfannando eum deriferunt et dixerunt ascende calve ascende calve: Heliseus fignificat cristum quem fui pueri id eft judei in coronatione et pastione deriserunt. |
Sem, zijns vaders naaktheid bedekkende. |
Christus met doornen gekroond. |
De kinderen, den Profeet Elisaeus bespottende. |
Vs Nada verenda vidit: patris dum Cham male ridet. |
|
Vs Percutit ira dei; derifores Helyfei. |
|
Vs Pro nobis Criste: probrum pateris pie triste. |
|
Machabeorum iii: Factus fum in derisum omni populo meo. |
|
Ysaie primo. Blasphemarunt fanctum Israel. |
| |
| |
24. d |
|
Sicut ovis ad occifionem ductus est. Isaie LIIJ. |
|
Venite mittamus lignum in panem ejus. Jherem. XI. |
Legitur in Genefi xiio capo, quod cum Abraham et Ysaac pergerint fimul Abraham portavit gladium et ignem Ysaac vero lignum portabat per quem ipse immolari debuit: Iste Ysaac qui lignum portavit Cristum fignat qui lignum crucis in quo pro nobis immolari voluit in suo proprio corpore portavit. |
|
Legitur in IIIo libo Regum xviio capo, quod Helyas clamabat ad mulierem que ibat ad campum ut lignum colligeret et fibi pulmentum faceret que respondens ait en duo ligna colligo ut inde mihi faciam et filio meo pulmentum. Duo ligna que hec mulier colligebat lignum crucis fignificabant quod lignum Cristus in suo corpore portare colligebat. |
Isaäk, het hout dragend tot zijne opoffering. |
Christus, zijn kruis dragende. |
De weduwe van Sarepta, twee stukken hout dragende in den vorm eens kruices. |
Vs Lignum ferens Criste: te presignat puer iste. |
|
Vs Mistica sunt signa: crucis hec vidue duo ligna. |
|
Vs Fert crucis hoc lignum: Cristus reputans sibi dignum. |
|
David. Medice properare currite ad victimam. |
|
Jherem. xi: Ego autem agnus manfuetiffimus qui portatus ad victimam. |
25. e |
|
Foderunt manus meas et pedes meos. David. |
|
Oblatus est quia ipse voluit et peccata nostra ipse portavit. |
|
Ysa. LIII. |
Legitur in Genefi xxiio capo, cum Abraham gladium extendisset ut filium immolaret angelus domini ipsum de celo prohibuit, dicens ne extendas manum tuam super puerum Abraham patrem celestem fignificat qui filium fuum scilicet Cristum pro nobis omnibus in cruce immolavit in per hoc innueret fignam amoris paterni. |
|
Legitur in libo Num. xxio capo, quod cum Dominus vellet populum quem serpentes momordaverant de serpentibus liberare: praecepit Moysi ut faceret serpentem eneum et eum in ligno suspenderet ut quicumque illum inspiceret: de serpentibus liberaretur ferpens fuspensus intuitus que a populo Cristum in cruce figurat quem inuitus debent omnes fideles qui a ferpente id est dyabolo volunt liberari. |
Het offer van Abraham. |
Christus aan het kruis. |
De koperen slang. |
Vs Signantem Cristum: puerum pater immolat istum. |
|
Vs Lesi curantar: serpentem dum speculantur. |
|
Vs Eruit a tristi: baratro nos passio Cristi. |
|
Job xi: Nunquam capies leviathan hamo. |
|
Abac. iii: Cornua in manibus ejus ibi abscondita est fortitudo ejus. |
| |
| |
26. f |
|
Super dolorem volucrum meorum addiderunt. David. |
|
Quit funt plage iste in medio manum tuarum. Sachar. XIII. |
Legitur in Genesi iio capo, cum Adam obdormivisset Dominus costam de latere ejus tulit et formavit de ea mulierem: Adam dormiens Cristum jam in cruce mortuum signat de cujus latere pro nobis fluxere sacramenta cum miles lancea sua latus Cristi aperuit. |
|
Legitur in Exodo xviio capo quod cum Moyses populum per defertum transduxiffet deficiente illis aquam pro aquae penuria Moyfes cum virga quam in manu tenebat filicem percuciebat et exiverunt aquae largifsimae velut de abiffo inulta silex five lapis Criftum fignat qui nobis aquas salutares scilicet sacramenta de suo latere effudit cum illud lancia militis in cruce aperiri permisit. |
De schepping van Eva. |
Christus, met den speer in de zijde doorboord. |
Moses, de rots slaande. |
Vs Femina prima viri: de coste cepit oriri. |
|
Vs Est sacramentum: Cristi dans petrae fluentem. |
|
Vs De Cristo munda: cum fanguine profluit unda. |
|
Machabeorum primo: O vos omnes qui tranfitis per viam attendite et videte. |
|
Amos viii: In die illa occidet fol et radios fuos abscondet. |
27. g |
|
Excitatus est tanquam dormiens domus tanquam potens est putatus aviorum. David. |
|
Ego dormio et cor meum vigilat. Canticorum V. |
Legitur in genesi xxvio capo, quod cum fratres Joseph vellent eum hysmahe litis vendere ipsum tunica sua spoliaverunt et eum in cysternam veterem miserunt Joseph iste Cristum fignat qui missus fuit in cysternam hoc est in sepulturam cum eum amici de cruce posuerunt. |
|
Legitur in libro Jone iio capo, quod cum ipse Jonas afcenderet navim ut iret Tharym in civitatem quamdam facta est tempestas magna in mari et cum misisent sortem inter se qui erant in navi fors cecidit super Jonam quem illi apprehendentes miserunt in mare et piscis magnus statim eum deglutivit in cujus ventre fuit tribus diebus et tribus noctibus Jonas Cristam fignat qui fuit in ventre terre tribus diebus et tribus noctibus. |
Joseph in de put gelaten. |
De Graflegging. |
Jonas in de zee geworpen. |
Vs Hanc in cysternam: detruditur iste veternam. |
|
Vs Jonas glutitur: tamen illesus reperitur. |
|
Vs Mirrha conditur: et ab hiis Cristus sepelitur. |
|
Ysaias xi: Et erit sepulchrum ejus gloriosum. |
|
Genesi xlix: Requiens cubabit sicut leo. |
| |
| |
28. h |
|
Contrivit portas ereas et victos ferreos confregit. David. |
|
O mors ero mors tua morsus: tuus ero inferne. Ofee XIII. |
Legitur in primo libro Regum xviio capo, quod David cum Goliam gigantem deiecifset in suo proprio gladio ipfum interfecit et caput ejus amputavit sic Criftus qui amortuis refurrexit homines de inferno liberavit et a dyabolica potestate exemit et ipsum dyabolum in sua potencia debilitavit. |
|
Legitur in libro Judicum xiiiio capo, de Sampsone quod cum leo in eum triviffet ipse leonem apprehendidit et interfecit Sampson Cristum fignat qui leonem id est dyabolum occidit quum de ejus potestate homines liberavit. |
David, Goliaths hoofd afslaande. |
Nederdaling ter Helle. |
Samson doodt den leeuw. |
Vs Signans te Criste: Golyam conterit iste. |
|
Vs Ut vis Sampsonis: destruxit ora leonis. |
|
Vs Fit Cristi morte: Baratri destructio porte. |
|
Zacha. ii: Cum in fanguine testamenti tui emisisti vinctos. |
|
Genesi xlix: Ad predam fili mi afcendisti. |
29. i |
|
Excitatus est tanquam domus dormiens Dominus. David. |
|
Catulus leonis Juda filius meus. Genefeos XLIX. |
Legitur in libro Judicum xvio capo de Sampsone quod ipse media nocte furrexit portas que civitatis ereas ambas sua fortitudine deiecit et exitus civitatem secum detulit Sampson Cristum fignat qui media nocte de sepulchro furgens portas sepulchri deiecit et liber atque potentia inde exivit. |
|
Legitur in libro Jone prophete iio capo, quod cum ipse Jonas fuiffet in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus postea piscis eum expuit super terram aridam Jonas qui post tres dies de pisce exivit fignat cristum qui post tres dies de sepulchro exivit vel refurrexit. |
Samson, de deuren van Gaza naar buiten dragende. |
Verrijsenis. |
Jonas tredend uit den buik van den walvisch. |
Vs Obsessus torbis: Sampson valvas tulit urbis. |
|
Vs De tumulo Criste: surgens te denotat iste. |
|
Vs Quem saxum texit: fringens tumulum Ihesus exit. |
|
Osee vi: In die tercia suscitabit nos sciemus et sequemur eum. |
|
Sopho iii: In die refurrectionis mee congregabo gentes. |
| |
| |
30. k |
|
Querite Dominum dum inveniri potest invocate eum dum prope est. Ysai. V. |
|
Letetur cor quia est cum dominum. David. |
Legitur in Genesi xxxviio capo, quod Ruben venit et quaesivit fratrem fuum Joseph in cysterna quam cum invenisset turbatus erat nimis ad fratres suos ait puer non comparet et ego quo ibo Ruben hic Mariam Magdalenam fignat quae cum dolore et devocione Cristum quaesivit in sepulchro cum autem responsum ab angelo recepisset quod a mortuis resurrexiffet ipsa postmodum eum videre meruit. |
|
Legitur in libro Salomonis canticorum iiio capo de ipsa sponfa quae querendo sponsum dilectum ait quesivi quem diligit anima mea et non inveni illum haec sponfa figuram gerit Mariam (sic) Magdalene quae suum dilectum quesivit in tumulo et postea in orto invenit. |
Ruben, zijn broeder in de put zoekende. |
De drie Mariaas en de Engel aan het Graf. |
De dochter van Sion, haar bruidegom zoekende. |
Vs Ruben sublatum: puerum timet esse necatum. |
|
Vs Hec pia vota gerit: dum sponsum fedula querit. |
|
Vs Quod vivas Criste: certum docet angelus iste. |
|
Miche ultimo: Ego autem aspiciam ad Dominum et expectabo eum. |
|
Genefi xlix: Salutare tuum expectabo Domine. |
31. l |
|
Non derelinquis querentes te Domine. David. |
|
Exultavit cor meum in Domino. Tenui eum nec dimittam. Canticor. III. |
Legitur in Daniele xiiiio capo, quod cum Daniel propheta missus fuisset in lacum leonum ut leones eum occiderent mane facto rex venit ad lacum leonum et ad Danielem ut videret si adhuc viveret qui cum videret eum vivere gavifus est valde: Rex enim iste Mariam Magdalenam fignat quando Maria venit ad monumentum postea Dominum suum vidit et quia a mortuis refurrexit gavisa est valde. |
|
Legitur in Cantico canticorum iiio capo, quod sponla cum summ dilectum invenisset dixit inveni quem diligit anima mea et iterum tenebo eum et non dimittam eum sponsa haec Mariam Magdalenam fignat quae fuum sponsum id est Cristum videns ipsum tenere voluit qui sibi taliter respondit noli me tangere nondum enim afcendi ad patrem meum. |
De Koning van Babylon doet Daniël uit den leeuwenkuil trekken. |
Christus verschijnt aan Maria Magdalena in den hof. |
De dochter van Sion vindt haren bruidegom. |
Vs Rex jocundatur: hunc ut hinc speculatur. |
|
Vs Sponso quesito: sruitur iam sponsa cupita. |
|
Vs Te monstram (sic) piam: solaris Criste Mariam. |
|
Yfai lx: Gaudens gaudebo in Domino et exultabo in Deo. |
|
Osee ii: Adducam cam in folitudinem et ibi loquar ad cor eus. |
| |
| |
32. m |
|
Adimplebis me leticia cum vultu tuo. David. |
|
Et apparuit hiis qui fidem habuere in illum. Sap. primo. |
Legitur in Genesi lxvo capo, quod Joseph vidifset fratres fnos terrore concufsos et multitudinem timentes ignorantes que quod Joseph effet dixit eis ego sum frater vester Joseph nolite timere et fic confolatus est eos: Jofeph Cristum fignat qui post refurrexionem suam discipulis suis existentibus apparuit et eos alloquendo consolatus est dicens nolite timere ego sum. |
|
Legitur in ewangelium Luce xvo capo, quod filius cuinsdam divitis ad patrem suum dixit ut sibi partem hereditatis sue daret et cum fibi tradidisset abiit in regionem longinquam et totam substantiam male consumplit quo facto ad patrem suum rediit et eum benigne recepit et confolabatur iste enim pius pater fignat illum patrem celestem qui ad suos discipulos veniens eos de sua morte consolatus est et suam resurrexionem manifestavit. |
Joseph ontdekt zich zijnen broederen. |
Christus verschijnt zijn' discipelen. |
De tehuiskeer van den verloren zoon. |
Vs Quos vexit pridem: blanditur fratribus idem. |
|
Vs Flens amplexatur: natum pater ac recreatur. |
|
Vs Hiis Ihesus apparet: surgentis gloria claret. |
|
Ysai. i: Attendite ad petram unde excuffi estis. |
|
Eze. xxxiiii: Ecce ego ipse requiram oves meas et visitabo eas. |
33. n |
|
Videns vide eum et dimisi eum et reduxi eum. Ysai LVII. |
|
Converte me et revertar quia tu Dominus Deus meus. Ihe. XXI. |
Legitur in libro Judicum vio capo, quod angelus Domini venit ad Gedeonem dicens ad eum Dominus tecum virorum fortissime quare tu ipse populum liberabis et fic factum est: Gedeon enim Thomam fignat ad quem venit angelus magni confilii scilicet Cristus et eum comfortans in fide: dixit mitte manum tuam in latus meum et cognosce loca clavorum et noli effe incredulus sed fidelis. |
|
Legitur in Genesi xxxiio capo, quod cum angelus Domini veniffet ad Jacob ipse angelum apprehendens cum eo luctabatur nec eum dimisit nifi eum benedixisset Jacob iste Thomam apostolum designat qui angelum scilicet Cristum tangens benedictionem hoc est certificacionem de Cristi refurrectione meruit obtinere. |
De Engel verschijnt aan Gideon. |
Thomas' ongeloof. |
Jacob worstelt met den Engel. |
Vs Angelus hortatur: ne quid Gedeon vereatur. |
|
Vs Jhrael est dictus. luctans Iacob benedictus. |
|
Vs Te pateris criste: Palpari se dat ut iste. |
|
David: Letisica Domine animam servi tui. |
|
Zopkra iij: Attamen timebis me suscipiens disciplinam. |
| |
| |
34. o |
|
Ascendit Deus in jubilatione et Dominus in voce turbe. David. |
|
Quis est iste qui venit de Edom auctis vestibis &c. Ysaie LXIIJ. |
Legitur in Genesi vo capo, quod Enoch Deo placuit ct translatus est in paradysum Enoch enim qui Cristo placuit Cristum figurat qui summo patri placuit ideo in paradysum celestem id est in celum ascendere meruit eum enim in die ascencionis super omnes choros angelorum exaltavit. |
|
Legitur in iiiio libo Regum iio capo, quod cum Helyas propheta in curru igneo tolleretur in celum Heliseus clamabat dicens pater mi pater mi currus Israel et auriga cius Helyas Cristum signabat quem videntes apostoli quos Helyseus frgnabat in celum afcendentem amirati sunt cum Cristus eis dixit afcendo ad paterem (sic) meum. |
Henoch ten Hemel opgenomen. |
De Hemelvaart. |
Elias in den vurigen wagen. |
Vs Enoch translatus celestibus est sociatus. |
|
Vs Celitus effectus Helia per aera vectus. |
|
Vs Sanctus sanctorum: Cristus petit astra polorum. |
|
Deut. xxx: Sicut aquila provocans pullos suos ad volandum. |
|
Miche. ii: Afcendit iter pandens ante eos. |
35. p |
|
Emitte spiritum tuum et creabuntur. David. |
|
Spiritus Domini replevit orbem terrarum. Sapie I. |
Legitur in Exodo xxxiio capo, quod Dominus dixit ad Moysen ascende ad me in montem et dabo tibi duas tabulas testimonii sicut enim Moysi lex fuit data et in tabulis lapideis inscripta sic in die pentecohostes fuit lex nova in cordibus fidelium inscripta quando ignis super credentes in unum congregatos apparuit. |
|
Legitur in iiio libo Regum xviiio capo, quod Helyas propheta cum imposuiffet holocaustum scilicet bovem unum super lignum et constante populo invocavit Dominum et ignis veniens de celo confumpfit omnia et sic credidit populus in Domino: Iste ignis celitus fignat istum ignem divinum, qui in die pentechostes venit super discipulos et purgavit eos et omnia vicia peccatorum consumpsit. |
Moses ontvangt de tafels der wet. |
De neêrdaling van den H. Geest over de Apostelen. |
Elisa' offerande door Hemelvuur verteerd. |
Vs Est lex divina: Moysi data virtice Syna. |
|
Vs Celica flamma venit et plebis pectora lenit. |
|
Vs Pectora verorum replet almum pneuma virorum. |
|
Eze. xxxiii: Spiritum meum ponam medio vestri. |
|
Johel. ii: Super fervos meos ancillas meas effundam. |
| |
| |
36. q |
|
Voltum tuum deprecabuntur omnes divites plebis. David. |
|
Que est ista que affendit per desertum. Cantic. ultimo. |
Legitur in iiio libo Regum iio capo, quod cum Bersabee, mater Salomonis fuisset ingressa ad eum in palacium suum ipse rex Salomo iuffit poni matri sue thronum iuxta thronum suum Bersabee virginem gloriosam fignat cuius thronus positus est iuxta thronum veri Salomonis scilicet Ihesu Cristi. |
|
Legitur in libro Hester iio capo, quod cum regina Hester venisset ad Regem Assuerum in suum pallacium ipse rex Affuerus honorando eam iuxta fe posuit Hester regina virginem Mariam fignat quam Affuerus id est Cristus in die affumptionis sue in gloria celesti iuxta se collocavit. |
Salomon doet zijn moeder aan zijn zijde zitten. |
De krooning der H. Maagd. |
Esther en Ahasuerus. |
Vs Ingressam matrem: Salomo sibi collocat istam. |
|
Vs Hester ut ingreditur: et Assuerum veneratur. |
|
Vs Assumendo piam: venerare Criste Mariam. |
|
Ysai xxxv. Gloria Libani data est ei decor Carmeli et Saron. |
|
Sap. iiii. O quam pulchra est casta generatio cum caritate. |
37. r |
|
Jastum et impium iudicabit Dominus. Ecclef. III. |
|
Dominus iudicabit fines terre. I Regum. II. |
Legitur in quarto libo Regum iiio capo, quod venerunt due matres meretrices coram Salomonem et contendebant de filiis fuis coram judice de filio oppreffo et vivo qui cum non poffet aliter iudicare dixit afferte mihi gladium et dividite infantem vivum et translata funt viscera matris infantis vivi et dixit date ei infantem vivum et cessavit iudicare. Per Salomonem sapientissimum Cristus intelligitur qui judicabat iustos et iniustos secundum verum iudicium. |
|
Legitur in iio libo Regum 1o capo, quod rex David post mortem Saul mansit in Sizilech et veniens unus a terra Amalachitarum iactabat fe quod interfeciffet Cristum Domini scilicet Saul regem et data est super eo fentencia mortis a David quia os ejus locutum fuisset adversus eum et dixit ad armigerum suum irrue in eum et intersice eum David Cristum signat qui ut Amalachitam David judicaturus est omnes gentes in equitate unicuique remunerabit iuxta delicta sua. |
Het oordeel van Salomon. |
Het laatste oordeel. |
De Amalekiet, die Saul verslagen heeft, gedood op last van David. |
Vs Dicat nunc iuste: dandus matri puer iste. |
|
Vs Ob Dominum Cristum: Sic David iudicat istum. |
|
Vs Judico dampnandos reprobos simul atque nephandos. |
|
Ysaie ii: Judicabit gentes et arguet populos multos. |
|
Eze. vii: Judicabit te juxta vias tuas. |
| |
| |
38. s |
|
Simili pena fervus cum Domino punietur. Sapie. XVIII. |
|
Fex eius non est exinanita bibent omnes peccatores terre. David. |
Legitur in libro Deuteronomii xio capo, quod Dathan et Abiron habitantes in medio Israel propter quod mandatum Dei non fervaverint absorti sunt a terra cum domibus et tabernaculis suis. Per Dathan et Abiron fignantur peccatores non curantes de lege catholica nec decalogi et ingrediuntur in infernum qui est locus peccatorum plenus dolo et igne qui devorabit eos atque cum dyabolo punientur. |
|
Legitur in Genesi xixo capo, quod propter peccata Sodomorum et Gomorreorum immisit ignem Dominus de celo super civitates has atque subverse sunt ambe per Sodomam et Gomorrham intelliguntur peccatores terre viventes secundum desideria corporum eorum extelancia oculos eorum et cum mane exortum fuerit tunc apparebunt omnes peccatores terre atque ad infernum destinabuntur vivi et dampnabuntur. |
Korah, Dathan en Abiram door de aarde verslonden. |
De Hel. |
Sodom en Gomorrhe door Hemelvuur verteerd. |
Vs Hi terre dantur: quia Cristo non famulantur. |
|
Vs Ob crimen vite: truduntur sic sodomite. |
|
Vs Sic affliguntur penis qui prava sequuntur. |
|
Jheremie xxv: Perdam ex eis vocem gaudii eorum. |
|
Job xvi: Saturati funt penis meis. |
39. t |
|
Gaudete iusti in Domino et gloriamini omnes recti corde. David. |
|
Et flere ceperunt per gaudio. Thobi II. |
Legitur in libro Job primo capo, quod filii sui habebant convivia per domos fuas unusquisque in domo sua et mittentes pro sororibus suis ut secum comederint et biberint. Filii Job sunt fancti qui cotidiana faciunt convivia mittentes pro falvandis ut veniant ad gaudium eternum et eternaliter Deo fruantur amen. |
|
Legitur in Genefi xxiiiio capo, quod cum Jacob vidiffet occafum folis invenit lapidem quem subposuit capiti suo in sompnio vidit scalam erectam a terra usque in celum et angelos descendentes et Dominum innixum scale dicentem fibi: terra in qua dormis tibi dabo et femini tuo in seculum per Iacob fubaudi animam fidelem quae cum obdormierit in lapide id est Cristo obtinebit terram lacte et melle manantem id est regnum celorum. |
Het feest der kinderen van Job. |
Christus, de zielen der uitverkorenen in zijn mantel dragende. |
Jacobs gezicht van den ladder. |
Vs Job nati gaudent quia sic feliciter audent. |
|
Vs Angelus est visus: Jacob in hoc valde gavisus. |
|
Vs O pater in celis: me tecum pascere velis. |
|
Josue in libro i: Omnem locum quem calcaverit vestigium tuam (sic). |
|
Ysaie ultimo: Letamini cum Iherusalem et exultate in eam omnes qui diligitis eam. |
| |
| |
40. u |
|
Tanquam sponfus procedens de thalamo suo. David. |
|
Tanquam sponfus decoravit me corona. Yfaie III. |
Legitur in Cantico canticorum iiiio capo, quod sponfus alloquitur sponsam cum eam fumendo dixit tota pulchra est amica mea et macula non est in te veni amica mea et coronaberis sponfus verus iste est Cristus qui assumendo eam sponsam quae est anima fine macula omnis peccati et introducit eam in requiem eternam et coronat eam cum coronâ immortalitatis. |
|
Legitur in Apocalypfi xxio capo, quod angelus Dei apprehendit Jhoannem ewangelistam cum effet in spiritu et volens sibi oftendere archana Dei dixit ad eum veni oftendam tibi sponsam uxorem agni angelus loquitur ad omnes in generali ut veniant ad auscultandum in spiritu agnum innocentum Cristum animam innocentem coronantem. |
De dochter van Sion, gekroond door haren bruidegom. |
De belooning der Rechtvaardigen. |
St Jan en de Engel. |
Vs Laus anime vere sponsum bene sensi habere. |
|
Vs Sponsus amat sponsam Cristus nimis et speciosam. |
|
Vs Tunc gaudent anime: sibi quando bonum datur omne. |
|
Ezeciel xxiiij: Corona tua circumligata fit tibi et calciamenta in pedibus. |
|
Ozee ij: Sponsabo te in sempiternum, &c. |
J.A.A.Th.Ga naar voetnoot1
|
-
voetnoot1
- Vervolg van ‘D. Warande’ VII, bl. 445.
-
voetnoot1
- Bij het ter perse leggen van dezen text der ‘Biblia pp.’ verschijnt de schoone en goedkoope uitgave van den kodex der Constanzer Lyceümboekerij, bezorgd door de trouwe famenwerkers Past. Laib en Dr Schwarz. Daar heeft men text en teekeningen, benevens eene zeer goede monografie. De eerste kan op vele plaatsen dienen om den onze te verbeteren, waarin wij gemeend hebben de vaak naïeve fouten niet eens te moeten aanduiden, veel minder te korrigeeren. De groepeering bij Laib en Schwarz is voldoende herkenbaar, maar de uitdrukking der beeldtjens heeft veel verloren. Het werk kost maar f 10,15. (Uitg. te Zurich, bij Leo Wörl).
|