Poëmata(1623)–Jacob van Zevecote– Auteursrechtvrij Vorige Volgende Primitiis R.P.F.D.A. QVid procul hinc positam tendis Babylona viator, Iactat vbi assiduus moenia cocta labor? Quid vaga deserti percurris tesqua Canopi, Nobile Pyramidum qua celebratur opus, Crede mihi mundi non sunt miracula tanti, Plura tibi tribuet, & propiora fides. Non opus hîc primis combustos ignibus Indos Visere, & ignotis littora iuncta fretis: Non opus Hesperium solis lustrare cubile, Non opus ad fontes currere Nile tuos. Credenti vicina damus, sub pane, meroq́ue Celatur, qui se prodit vbique Deus. Credite mortales, Deus est quidcumque videtis, Continet immensum circulus ille Deum. Quod coelum deno non circumplectitur orbe, Exiguo clausum Numen in orbe latet. Attonito natura stupet concussa pauore, Dum videt ingenio maius id esse suo. Illi Animi aeterni, patriae felicis alumni, Quies sacra coelestis nectaris vnda fluit: Omnia mirantur, nec sat sibi credere possunt Fictum hominem proprium fingere posse patrem. [pagina 266] [p. 266] At tu macte animo magni Neomysta Tonantis, Perge tuum artifici voce creare Deum: Perge piâ tractare manu quem fingis Iesvm, Vitae perpetuae nobile pignus habes. Vorige Volgende