Poëmata(1623)–Jacob van Zevecote– Auteursrechtvrij Vorige Volgende [pagina 264] [p. 264] Illustrissimo & Reuerendissimo D. Iacobo Boonen Mechliniens. Archiepiscopo. ILlustris Heros, cuius ad praeconia Nec Phoebus ipse sufficit; Quem diua Ganda patriae patrem semel, Sed iam vocat Mechlinia. Quem singularis mille dotes ingenî, Et prodigus coeli fauor, Veterumq́ue supra exempla, & imbecillium Captum locant mortalium. O si liceret voce maiori eloqui, Encomia tibi debita, Quae nulla non loquetur, & sciet dies, Et nulla non mirabitur. Multos profectò mors auara possidet, Quorum tenebrae desides, Peiusq́ue tenebris impium silentium, Sciri prohibuit nomina, Quorum labores, nobilesq́ue laureae Obducta sunt aerugine. Sed cuius astro melior arridet Deus, Et quem Camoenae diligunt; Famaeq́ue gloriaeq́ue securus suae Nec iura mortis, nec feras Obliuiosi temporis leges timet. Beatus ergo es, maximos Quem Flandra tellus inter horoas colit; [pagina 265] [p. 265] Nam nulla proscribet dies Quos aequa titulos fama decreuit tibi; Sed noscet illos Hesperus, Noscetq́ue quisquis sole ab eoo calet, Dum longa current saecula. Vorige Volgende