Poëmata(1623)–Jacob van Zevecote– Auteursrechtvrij Vorige Volgende R.P.A.V.E.A. Neomystae. MVsa Pindi quae virentes Ambulans per hortulos. Aureum bibis liquorem Ex fluento Pegasi, Quem Poëtis inde fundis Ad struenda carmina: Necte nostri Musa Mystae Necte sertum vertici, Ex smaragdis, Sardijsq́ue, Ceterisq́ue gemmulis; Ex rosisq́ue lilysque, Ceterisq́ue flosculis, Dum potente fingit ore, Cuius ore ficta sunt, Quidquid astra, quidquid orbis, Quidquid vnda continet. Necte sertum tam beatis Necte sertum crinibus, Dum creatur qui creauit, Quiq́ue finxit fingitur, Dum potente iussus ore Tam pusillo circulo Ille clausus delitescit, [pagina 267] [p. 267] Qui nec orbe clauditur, Obstupescunt quotquot alta Astra seruant Angeli, Tam potentem tam caduci Ore serui confici. Tam capacem tam pusillo Velle claudi schemate, Necte nostri Musa Mystae, Necte sertum vertici. Tuq́ue summi Nate Patris, Integraeq́ue Virginis. Qui creator huius orbis, Et redemptor diceris, Quo iubente cuncta viuunt, Quo iubente concidunt: Cerne corpus, cerne sacrum Quo lauamur Sanguinem, Quem tuus potente linguâ Mysta rursum conficit, Atque Patri sempiterno Rursus offert Hostiam, Quâ minantem sistat iram. Et parata fulmina, Siue bellem, siue pestis, Sint vel esuritio. Quiq́ue verbis ista sanctis Conficit mysteria; Corporisq́ue sanguinisq́ue, Consecrator inclyti, [pagina 268] [p. 268] Post peractae pensa vitae Viuat inter Coelites. Tuq́ue Mysta perge felix, Perge Christum fingere, Vt tuoq́ue recreetur Semper hospes pectore, Gemmulisq́ue lilijsq́ue Sparge cordis lectulum: Nam libenter dormit inter Castitatis flosculos Absque Patre natus Infans De parente Virgine. Necte nostri Musa Mystae Necte sertum vertici. Vorige Volgende