Poëmata
(1623)–Jacob van Zevecote– AuteursrechtvrijAd R.P. Fulgentium Steuins Augustinianum desperatè (vt fama erat) laborantem.
INcipe supremas mecum mea Musa querelas,
Incipe lugubri carmina moesta chely.
Et tu quae viridi circum mea tempora fronde
Dulcia flectebas gramina, laurus abi.
Non facit ad tristes tam laeta corona Poëtas
Iam mihi pro lauro moesta cupressus erit.
Illa mihi diro dum cinget tempora nexu;
Immemorem socij non sinet esse mei.
Fulgenti! mi Fulgenti! téne ergo sorores,
Te sine me mandant limen adire necis?
Et mea tam charo viduabitur aegra sodali
Musa dein laetos non habitura dies?
Nec dabitur patrij posthac ad flumina Lisa,
Aut magis ad vitrei laeta fluenta Calae;
Inuidiae famulos merito contemnere fastu,
| |
[pagina 244]
| |
Multaq́ue de multis quae tibi nota loqui.
Nec dabitur iucunda meae monumenta Camoenae,
Tradere iudicio discutienda tuo.
Scilicet immites prohibebunt omnia Parcae,
Abrumpent rigidâ quae tua fila manu:
Imponentq́ue meis aeterna silentia Musis,
Et cogent clarijs me procul ire choris.
Nec Bruxella meos quamuis gratissima versus
Audiet ad latices vitree Zenna tuos.
Non ego per cunctas pallatia sparsa plateas,
Non referam dotes vrbs opulenta tuas.
Non ego magnifici collegia clara Senatus,
Non narrabo tui Iura tremanda fori.
Nec mihi materiam sinceri pectore ciues,
Nec faciles animi, relligioq́ue dabunt.
Et gelidos grato salientes murmure fontes,
Et reticebo suis templa superba bonis.
Nec semel extinctum poterunt reparare vigorem,
Numinaq́ue aduersi reddere fausta Dei:
Quotquot honoratam miracula cerno per vrbem,
Quae mihi Gandauo sunt magè grata meo.
Degeneres habitabit iners Zeuecotius vmbras,
Nec posthac aliquo carmine notus erit.
Infaustumq́ue gemens sinceri funus amici,
Pro versu lacrymas verbaq́ue fracta dabit.
Et procul à patriâ tumulum componet inanem,
Qui nimium moestis saepè natabit aquis.
Hîc quoties primo pallebunt sidera sole,
Et quoties lassis sol iuga demet equis;
| |
[pagina 245]
| |
Ter Manes, nomenq́ue sui clamabit amici,
Ter medios rumpet lacryma multa sonos.
At tu Phoebe tamen si te medicina parentem
Vera vocet, tantis auxiliare malis.
Ecce iacet misero superatus pectora morbo,
Vicinaeq́ue timet ferrea tela necis;
Qui toties tenerae pandit tua templa iuuentae,
Qui populi potuit signifer esse tui.
Si superest spes vlla, meo succurre sodali
Quo sine vita mihi non nisi dura fluit.
Si superest spes vlla, tuo succurre Poëtae
Qui toties aquilas & tua signa tulit.
Teq́ue duos si sanus eat, sanare memento,
Nescis pars animi quanta sit ille mei?
Hoc socio tristes nequeant mihi currere soles,
Aut fortuna meis vlla nocere bonis.
Hoc sine sors votis semper furit aspera nostris,
Et trahit inuisas vita seuera moras.
Ergo veni, geminum si non vis perdere Vatem,
Et repara medicâ languida membra manu.
Sic tibi sacrifico peragam solemnia ritu,
Appendens adytis debita vota tuis.
|
|