Poëmata
(1623)–Jacob van Zevecote– AuteursrechtvrijAd R. & D.P. Chrysostomum Henriquez
| |
[pagina 246]
| |
Dumq́ue tuis totus studiis insudat Apollo,
Inter & heroes te iubet esse suos:
Nos humiles veteri iuuat indulgere labori,
Certaq́ue per certos cogere verba pedes.
Et leuis indociles auram captare popelli,
Et pauidi magnis nos sociare viris;
Ad latices Zennae tenui modulamur auenâ
Quod tantum Corydon, vel Melibaeus amet.
Scilicet exiguos sphaeram mihi strinxit in actus
Natura, & magnis me vetat esse parem.
Sanguineusq́ue mihi dederat quem prodiga succum,
Postea phlegmaticis est vitiatus aquis.
Et minuit gelido siccoq́ue humore vigorem
Sors grauis, & longae taedia multa viae.
Te melior natura fouet, doctrinaq́ue fautrix
Nil sinit ingenio celsius esse tuo.
Illa tibi Vastum viuenti pandit Olympum,
Templaq́ue mortali non adeunda pede.
Et docet aeternas Superûm describere laudes,
Et nihil inuicto non superare stylo.
Illa tibi summam Lachesis dum neuerit horam,
Effugiet structos non moritura rogos.
Et procul ad terras alio Titane calentes,
Deferet ingenij scripta diserta tui.
Audiet & miro celebrans tua nomina fastu
Fama tuo veniet non inimica libro.
Et veteres inter statuam tibi ponet & aram,
Ad quam perpetuo thure litabît honor.
|
|