Poëmata
(1623)–Jacob van Zevecote– Auteursrechtvrij
[pagina 237]
| |
Ad Nobiliss. D. Henricum à Bronchorst arcis Viluordianae Praefectum.
BRonchorsti placido cui sidere risit Apollo;
Poculaq́ue è clarijs praebuit hausta vadis.
Quem sibi praefectum Viluordia laeta veretur,
Subijcit & famulas Zenna libenter aquas.
Quem Franci, Belgaeq́ue suum nouere Poëtam,
Indocilem priscis cedere nominibus:
Quid leue quod Flandro profudimus ore poëma,
Quid celebras vili scripta coacta stylo?
Ah temere, nam nulla meos fouet aequa labores
Musa, nec Aonijs ora rigantur aquis.
Ipse vides tardis aegre serpentia neruis
Carmina, ab ingenij fonte venire mei.
Ipse vides segnem penitus frigere Camoenam,
Verbaq́ue torpenti non nisi pigra dare.
Scilicet aduersâ tentaui Pallade Pindum,
Et mihi, quae reliquis fauit, iniqua fuit.
Musa tibi facilis meliori numine seruit,
Cor magis Augusto sueta replere Deo.
Illa tibi nullum passura poëmata fatum
Dictat, & à cunctis metra probanda viris
Illa tuos priscis titulos heroibus aequans,
Non sinet ingenij facta perire tui.
Hic viues, viuesq́ue alijs celebratus in oris;
Dum Pater hibernis Zenna tumebit aquis,
|
|