Poëmata
(1623)–Jacob van Zevecote– AuteursrechtvrijAd Exim. P. Georgium Maigretium S.T.D. & Ord. Erem. D.P. Aug. per inferiorem Germaniam Prouincialem.
ERgóne tam moestis venit properata quadrigis
Quae procul hinc aliò te iubet ire dies?
Ergóne Maigreti nec te discrimina terrent?
Nec variant animum mille pericla tuum.
Vndiq́ue sanguinei facies moestissima belli
Ardet, & infestos miles oberrat agros.
Vndiq́ue crudeles percurrunt arua latrones
Tuta viatori semita nulla patet.
Non satis extincto quis se bene credidit igni?
Si nescis cineri subdita flamma latet.
Prouidus offenso non fidit nauita ponto,
| |
[pagina 233]
| |
Qui memor est placidum fallere posse fretum.
Quid? quod & ambustos Mansueldî fraude per agros
Tendis, & incertis per loca culta viris?
Quid quod & Ardûennae tanges confinia siluae?
Me miserum quantis sunt ea plena malis!
Indigetes ipsos vel credes daemonas esse,
Tecta vel humanâ monstra timenda cute.
Ferrea vox illis, facies deformis, & ipsi
Incussura metum turpia membra Ioui.
Adijce iam vestes, est & grauis horror in illis:
Adijce compositas ad scelus omne manus.
Adde loci faciem quâ nil est tristius vsquam,
Credibile est ipsas saepè timere feras.
Luna tibi montem, monstrat manus altera vallem,
Monsq́ue suas siluas, imaq́ue vallis habet.
In medio nimium crebrò peragenda rotatu
Nec via trita satis, nec satis ampla patet.
Ad loca tam multis tamen infamata periclis,
Commissi ducit te pia cura gregis.
Me miserum! quid si vitae te munere priuet
Militis insani sanguinolenta manus.
Me miserum! quid si properent tua fata latrones?
Dî tribuant fati sit prior hora mei.
Téne ego te caeso Maigreti viuere possem,
Pendet ab affectu dum mea vita tuo.
Musa poëtarum quae mollia pectora versat
Non sineret patri me superesse meo.
Ergo minus fidos cautè procede per agros,
Dumq́ue gregem curas, sit tibi cura tui.
| |
[pagina 234]
| |
Ne malè securo dum forsan tramite tendis,
Lugeat inferias Belgica tota tuas.
Perge, tuoq́ue satis fueris dum munere functus
Bruxellam reducem sed citò flecte pedem.
Hoc tibi concedat pro quo fers omnia Christus,
Hoc pro quo pateris tanta periclâ Deus.
|
|