Poëmata
(1623)–Jacob van Zevecote– Auteursrechtvrij
[pagina 229]
| |
Ad Bruxellam.
HEroum Bruxella parens, Belgiq́ue voluptas,
Vrbs nimium studijs deliciosa meis.
Si faciles animis non dedignare Poëtas,
Pegaseisq́ue tuus Zenna superbit aquis:
Quas toties hausit diuini musa Numanti
Nescia Romanis cedere nominibus;
Accipe Gandensi qui venit ab vrbe Poëtam,
Viuat vt in Populo pars aliquanta tuo.
Non tamen aut viles mens est mihi pascere curas
Otia vel vitae desidiosa sequi.
Musa vetat placidos curis se tradere Vates,
Et procul à vulgi mandat abesse choro.
Scilicet ingenuis sunt sidera certa Poëtis,
Illa suis laetos legibus esse iubent.
Illa nimis dulci mea flectunt fata tenore,
Et Populum supra barbariemq́ue locant.
Est aliquid laetum cunis risisse planetam,
Vlla nec in tristi signa stetisse domo.
Sint alij Veneris, sint Lunae sidere nati,
Mercurij faciles conditione sumus.
Ille Ioui socius solis mihi fulsit in ortum,
Duxit & ad cunas numiuna fausta meas.
Cum pius Albertus victi post fata Caleti,
Bruxellam niueis ingrederetur equis.
| |
[pagina 230]
| |
Certaq́ue per totum ducens prognostica vultum,
In geminâ scripsit prospera fata manu.
Pinxit & arcanis per frontem plurima signis
Luminibusq́ue notas iussit inesse meis.
Et leuiter clariâ permulcens tempora lauro,
Hic puer est Phoebi mysta futurus, ait.
Multaq́ue coniunxit, quae tantis territa monstris
Expertura fidem verba notauit anus.
Cedite degeneres, iam me iuuat esse Poëtam,
Iamq́ue iuuat faciles me coluisse Deas.
Tu Princeps Bruxella faue, tibi deferor hospes,
Musarum & charitum nobilis Aula faue.
Si Patria est vbicumque bene est, tu Patria Vati,
Tu domus es Musis grata futura meis.
Si tamen externo non fias dura Poëtae,
Meq́ue velis blando laeta fouere sinu.
Nec malè me turbent, qui turbant cuncta thrasones,
Et gremio doceant posse carere tuo.
Nec legat ardelio tetrico mea carmina vultu,
Nescia palpones, quisquiliasq́ue pati.
Ad latices Zennae viridi meditabor in herbâ,
Metra semel titulis non nocitura tuis.
Hîc ego non vno celebrandos carmine Ciues,
Hîc referam Populi mille trophaea tui.
Hîc fontes, collesq́ue tuos, & flumina dicam,
Et quae non dubijs sunt loca culta Deis.
Teq́ue nihil veteri iurabo cedere Romae,
Ornatam templis delicijsq́ue tuis.
Audiet, & tumido consurgens vortice Zenna
| |
[pagina 231]
| |
Cornua non Tiberi debiliora trahet.
Et me fortè suum gaudebit dicere Vatem,
Nobilior Musae factus ab arte meae.
Hoc mihi Dî tribuant, speret Mortalia vulgus
Fama meo tantum non sit iniqua rogo.
|
|