Poëmata
(1623)–Jacob van Zevecote– AuteursrechtvrijAd Nob. & Consularem V. Ioannem van Haure Wallaei Toparcham.
| |
[pagina 212]
| |
Adstitit ante meos Anna Perenna Pedes.
Mollis obumbrabat iuuenilia tempora laurus,
In manibus codex murice pictus erat.
Scripserat hic veterum viuacia nomina Vatum,
Scripserat & ciues Ganda diserta tuos.
Multaq́ue quae cunctos olim latuêre Poëtas.
Multaq́ue quae nunquam saecula nostra scient.
Lis quoque ter denis erat obsignata sigillis,
Lis nimium populo Phoebe maligna tuo.
Sors dederat stupido viridantem Daphnida Batto,
Aoniâ quamuis pulsus ab arce foret.
Indoluit Phoebus, sacri quoque collis alumna
Dicuntur lacrymas vix tennisse suas.
Oderat & Phoebum Cypris quia prodidit illam
Mulcibero, Marti cùm Dea iuncta fuit.
Subdidit hinc stimulos, quoniam satis improba norat
Fortunae varias Omnipotentis opes.
Occurrunt veteres adamatae Daphnidos ignes,
Et modò cur laeso cortice moesta gemat.
Siccine & indignos premerent ea serta capillos,
Non nisi promeritas cingere nata comas?
Siccine diuinâ redimitus Daphnide Battus
Aonij partem se putet esse chori?
Non patitur generosus amor, Fortuna citatur,
Fertur & ad magnum lis dirimenda Iouem.
Iupiter his Danaen adamabat fortè diebus,
Clauserat hanc valida durus in arce pater,
Nec poterat penetrare seras tam magnus amator,
Non quia non fortis, sed quia pauper erat,
| |
[pagina 213]
| |
Struxerat Arcadicis pretiosa palatia Nymphis
Fabricaq́ue immensas tanta vorarat opes.
Heu quoties posuit vendenda palatia Diuis!
Qui posset pretium soluere, nullus erat.
Heu quoties petijt sub foenore mutua centum!
Sed Iouis in coelo non erat vlla fides.
Quin etiam tacitas voluit fur ire per vmbras,
Quasq́ue malè amisit, quaerere peius opes.
Quin etiam duros inter latuisse latrones
Creditur, huc tantùm Numen adegit amor.
Tunc quoque Mercurius loculos scissurus in orbem
Venit, eo missus à Ioue patre fuit.
Viderat hunc rugosa genas, scabiosa lacertos,
Fortunaeq́ue statim perfida dixit anus.
Bis vertit Fortuna globum, bis improba Batto
Risit, & ô semper sit tibi Daphnis ait.
Festinansq́ue leui per inania nubila pluma,
Ante Iouis posuit munera multa pedes.
Iupiter exilijt, sortemq́ue amplexus & aurum,
Et varias, Danae queis emeretur opes,
Per vada falsuro nunquam iuranda Tonanti,
Pro tanto dixit munere gratus ero.
Sic leuis oblato Iudex dum vertitur auro,
Phoebe cadis caussa, sors sibi Daphnin habet.
Nec tantum sibi Daphnin habet, Fortuna Poëtis,
Ex illo semper tempore dura fuit.
Hinc quaecumque sacras Pindi contendit ad vndas,
Fluctuat aduersis cymba soluta Deis.
|
|