Poëmata
(1623)–Jacob van Zevecote– Auteursrechtvrij
[pagina 214]
| |
Ad Iustum Ryckium Canonicum Gandensem. V.C.
PIeridum columen, vatum dulcissime Rycki
Quem vocat indigetem diua Minerua suum:
Esse quid hoc dices? nimio mens icta pauore
Haeret, & ingenti Numine tacta stupet.
Nec mihi sunt vires quêis me valuisse recordor,
Nec viget in vultu qui fuit ante color.
Et procul abscessit potusq́ue cibiq́ue cupido,
Et grauis inuito crescit in ore cibus.
Non tamen aut Libycis erraui solus in agris,
Aut tetigi latices Styx violenta tuos.
Non ego Berosi fontes, piscésve comedi
Siue tuos Ister, Lydia siue tuos.
Non nocuit gemino grauis amphisbaena veneno,
Ebria campanae non boa lacte bouis.
Nec mihi cui toties sed frustra putruit aluus,
Mortifero nocuit dira tabura malo.
Arabicos nunquam memini vidisse lacertos,
Quaeq́ue necat tactu trux aconita suo.
Et scytale vario spectantes tergore fallens,
A nostri procul est axe remota poli.
Et super impositis non discernendus arenis
Ammodites Flandris non reperitur agris.
Tortaq́ue quae diras caput inter condit arenas
Dipsas ab ignaro non fuit icta pede.
Vipera non miseros infecit dentibus artus,
| |
[pagina 215]
| |
Non quae disrupto caecula ventre parit.
Frigida letali nunquam Salamandra veneno
Laesit in arboribus pendula poma meis.
Nec mihi tabifico nocuit seps letifer ictu,
Nec qui mortali frigore bufo necat.
Nec velox oculis, fuluusq́ue colore pharias,
Aspis somniferâ nec nocet vlla lue.
Non auidus prester, non me laesêre lacertae,
Flumineae natrix non violator aquae.
Non qui mortiferâ decertat Scorpio caudâ
Inflixit pedibus vulnera dira meis.
Nulla venena meum perimunt violenta vigorem,
Nulla iubent gelidae soluere pensa neci.
Attamen insolita videor mihi tabe peruri,
Et mea nescio quis corpora languor habet.
Nec tamen immensi serpit violentia morbi,
Mitius his laetor quod premit esse malum.
Mutato facilis sanabitur aëre morbus
Quamq́ue dedit, tollet hanc quoque Ganda luem.
Ganda meo veterem proscripsit corde vigorem,
O nimis ingenijs Ganda nouerca suis!
Quis ferat? indignis summi tribuuntur honores,
Publica quos poterant furta citare reos.
Quis ferat? indoctis donantur praemia: nullus
Aonidum studijs restat in vrbe fauor.
Incipe Ganda tuas melius cognoscere dotes,
Quoq́ue decet, ciues vbere pasce tuos.
Sic poteris magnae semel aemula surgere Romae,
Pulsus & è nostro pectore languor erit.
|
|