Poëmata
(1623)–Jacob van Zevecote– Auteursrechtvrij
[pagina 206]
| |
Ad Expertiss. Virum Ioannem de Bake, Medicum Gandensem.
BAki quem tenerae puerum docuêre Camoenae,
Cui Phoebus geminâ fautor in arte fuit.
Si tibi simplicium secreta potentia rerum
Multaq́ue quae multis non patuêre, patent.
Esse quid hoc dices? morbo grassante peruror,
Signa tamen morbi nulla furentis habes.
Non agitur tardo constans arteria motu,
Nec solito leuiùs immoderata salit.
Non errat validos macies gracilenta per artus,
Nec gelidus tristi pallor in ore sedet.
Nulla vetant placidas insomnia currere noctes,
Nulla mouent animum tristia spectra meum.
Non sitis arentes exurit feruida fauces,
Sumptus ab infirmo non fugit ore cibus.
Nec calor exundat, nimius nec praeualet humor,
Iunctaq́ue concordi sunt elementa fide.
Non angina meas praefocat flammea fauces,
Non mihi tonsillae, non mihi febris obest.
Non cephalaea nocet, non cum symptomate tussis,
Tristior ex oculis non catalepsis hiat.
Lethargus procul est & cum vertigine saltus
Cumq́ue graui rigidus spasmate torpor abest.
Non elephantiasis maculas in corpore gignit,
| |
[pagina 207]
| |
Non hydrops liquidas quaerere mandat aquas.
Non mouet asthma graues, non orthopnaea dolores,
Nec boa, nec ructus, nec phagedaena premit.
Sed stupet immani lassum sub pondere pectus,
Et penetrant miserum ferrea tela latus.
Et quamuis stomachus benè digerit omnia, quiddam
Credo tamen stomacho quod nocet esse meo.
Nam quoties iungit roseos Aurora iugales
Et matutino rore madescit humus:
Velle quidem videor, sed non vomuisse recordor,
At malus offenso durat in ore sapor.
Tu succurre meo precor expertissime morbo,
Atque salutiferam, si potes, adde manum,
Sic tibi sit facilis medicae pater artis Apollo,
Sic faueat studijs diua Minerua tuis.
|
|