Poëmata
(1623)–Jacob van Zevecote– AuteursrechtvrijAd Clariss. & Consultiss. Virum Iacobum van Zeuere, Consiliarium & Regis apud Flandros Procuratorem Generalem.
ZEuere cui quondam puero dedit vbera Pallas,
Fouit & in proprio docta Minerua sinu.
Cui tribuit Phoebus, geminiq́ue scientia iuris
Inter Adrastaeos nomen habere patres.
Quid mea dum summi tibi decernuntur honores
Cogis ad Aonium vela soluta fretum?
Non benè dimissis miles qui torpuit armis
Ad veteres pugnas, spretaq́ue castra redit,
Non benè quam tineae tristisq́ue aerugo peredit,
Oceani dubias cymba pererrat aquas.
Cernis vt in tenerâ vigor aureus arbore vernat,
Gaudet & explicitis luxuriare comis.
Hanc si tristis hyems Aquilonis inhorruit alis,
| |
[pagina 204]
| |
Obducunt sterili vellera foeda situ.
Cernis vt aestiuas sibi nectat in ilice cunas,
Et gemat amissum Daulias ales Ityn:
Quae malus infesto dum frigore saeuiet annus
Languebit viduis muta sub arboribus.
Me quoque torpor habet, nec quo caluisse recordor
Musarum in thalamos me sacer ignis agit.
Illa quidem Dominis tantum gustanda Poëtis
Hausta fuit labris non semel vnda meis,
Arduaq́ue in summo posui vestigia Pindo,
Et colui paucis cognita sacra viris.
Quin etiam memini Nymphas Helicona colentes
Saepius hospitio me recreasse suo.
Cùm procul à populo patrij prope flumina Lisae,
Et procul à curis quas leue vulgus alit:
Cantabam innocuas coelestia vulnera flammas
Siue tuas Corydon, seu Melibaee tuas.
Cantanti lepido ridebant ore Camoenae,
Nectebantq́ue meis dulcia serta comis.
Ipsa parens Vatum, pullo veneranda cothurno
Melpomene facilem saepè ferebat opem.
Occultasq́ue dabat rerum perquirere causas.
Et legere in tacito fata futura polo.
Quid doleat tectus Lunari corpore Titan,
Quid nigra cumfuscis Luna laborat equis.
Quid premat Aeolijs, quid ventos soluat ab antris,
Horrida quâ veniant fulmina torta manu,
Cur Geminos optet, timeat cur pallidus Haedos
Nauta per aequoreas qui rate currit aquas.
| |
[pagina 205]
| |
Cur micet innumeris distincta coloribus Iris
Vicino pluuius dum tumet imbre polus.
Quid Fatuos gelidis ignes exhalet ab vrnis:
Saltantes iubeat quid rutilare Capras.
Sidera cur labi vento impendente videmus,
Flammaq́ue sudantes cur vaga Lambat equos.
Arida cur gignat violenta tonitrua nubes;
Cur pariat canas frigida bruma niues.
Cur Titan raro, cur Cynthia saepè Coronam
Gestet, & instanti se docet imbre premi.
Tristia quae diri praesignent fata Cometae,
Visaq́ue per totum currere spectra polum.
Quid generet nebulas, & quid cum rore pruinam,
Vnde sonans grando nascitur, vnde gelu.
Cur Helene infaustum, iunctus cum Castore Pollux
Cur melius tumidis nunciet omen aquis.
Cur moueat terrae conclusus viscera ventus,
Quis pariat proprius cuncta metalla locus,
Cur mare sit salsum, cur dulces fluminis vndae,
Quis bibat aequoreas incola piscis aquas.
Haec ego Pierio spatians meditabar in horto,
Purus vbi placidas Lisa profundit aquas
Cùm nondum Themidos penetralia sancta subissem
Et nondum patrij iura tremenda fori.
Postea nec doctas memini vidisse Camoenas,
Fonte nec Aonio me pepulisse sitim
Scilicet assiduas odêre poëmata curas.
Nec facit ad tetricum laeta Camoena forum.
|
|