Poëmata(1623)–Jacob van Zevecote– Auteursrechtvrij Vorige Volgende [pagina 188] [p. 188] Elegia VI. Nihil. Ad Consultissimum V. Franciscum Bartolinum Illustrissimo Card. S. Susannae ab auditionibus. BArtoline mei plusquam pars altera cordis, Quem mihi sincero foedere iunxit amor. Belgiaco quamuis procul es semotus ab orbe, Cernit vbi gelidas cominus Vrsa plagas: Non tamen absentis candor me fugit amici, Sed iuuat affectus me meminisse tui. Hinc mittenda tibi quaesiui munera nuper Ortus cum Iano dum nouus annus erat, Sed malè Pegaseos quia nix obsederat hortos, Vinctaq́ue torpebat Pieris vnda gelu; Non potui flores, non hîc reperire smaragdos, Carmina nec moestis carpere ab arboribus. Clamabam surdas insanâ voce Camoenas, Clamabam Phoebi nomina, nullus erat. Quid facerem? pudet incepto desistere victum: Spes tamen in solis quae foret vlla locis? Est nemus Aonij vicinum collibus horti, Laurus in hoc crescit, crebraq́ue myrtus olet. Sunt ibi Pieridum thalamiq́ue & castra sororum, [pagina 189] [p. 189] Antraq́ue mortali non fabricata manu. Hinc postquam teneras glacies asperrima Musas Expulerat, coluit castra relicta Nihil. Vt Nihil hic vidi, geminis Nihil obuius vlnis Excepi, & laetus ad mea tecta tuli. Hoc tibi Nil mitto, lepido sed carmine scriptum, Tu qua nostra soles si lubet, aure lege. Si facis, in Nihilo quiddam fortasse placebit, Lecturae pretium nec tibi vile feres. Nil tibi munus erit pretio pretiosius omni, Perlege, si dubitas, pagina testis erit. Pulchrae sunt, virides Erythraeo in littore gemmae; Pulchrius at gemmis cernimus esse Nihil. Si Nihil adspicias, Nihil absque colore videbis, Et mediâ poteris nocte videre Nihil. Si Nihil attingas, solum sine corpore tanges Contra Naturae sancta statuta Nihil. Si Nihil auscultes, careas licet aure, stupebis Absque sono & linguâ promere verba Nihil. Si Nihil armatum videas, miraberis vnum Omnipotente Deo fortius esse Nihil. Iupiter omniscius Nil nescit, Nil tamen ipsum Concipit omniscium mente sagace Iouem. Immortale Nihil Lunae sub sidere viuit, Nec patitur mortis ferrea iura Nihil. Oceani Nihil innumeras numerauit arenas, Stellarumq́ue tenet nomina cuncta Nihil. Nil minus est puncto, Nil coelo maius, idemq́ue Vilius est vili papilione Nihil. [pagina 190] [p. 190] Obruta Phlegraeis soboles Titania campis, Fulmine testatur fortius esse Nihil. Nil soli radijs, Nil cursu praeualet astris; Et Nihil Hesperijs Cephea mergit aquis. Occisumq́ue Nihil vitales rursus ad auras Omnibus ignotâ scit remeare viâ. Quis Nihil abijciat? Nihil est pretiosius auro. Sume igitur pulchrum quodtibi mitto Nihil. Vorige Volgende