Poëmata
(1623)–Jacob van Zevecote– AuteursrechtvrijAd Reuerend. P. Ignatium de Dyckere Augustinianum.
QVid mihi dimissas suades reuocare Camoenas
Dyckere, pars animae dimidiata meae?
Quid mandas iterum veteri me currere campo,
Quò semel aduerso me pudet isse Deo?
Non benè difficiles cui nent mala fila sorores,
Laeta dabit fatis dissona verba suis.
Non benè qui misero curarum fluctuat aestu
Militat in castris Phoebe quiete tuis.
Quis velit vt vernos tellus exhalet odores
Quam nimio vinctam frigore stringit hyems?
Quis velit aërias laetum cantare volucres,
Quas spoliat plumis bruma seuera suis?
Carmina felices faciant, quêis dexter Apollo
Pocula Pegasois plena propinat aquis:
Hoc mea mî Pandora negat, quae sidere tristi
Natali nocuit inuidiosa meo.
Quae mea perpetuis iactari pectora curis,
| |
[pagina 185]
| |
Et nunquam faciles mî iubet ire dies.
Scilicet aduersis nihil est confidere Diuis,
Inuito pereunt carmina structa Deo.
Scilicet innumeros frustrà sudatur in annos.
Ingenium Vates, non ea cura facit.
Ille Poëtarum genitor diuinus Homerus
Aeacides cuius munere nomen habet;
Quantumuis gemino viuat celebratus in orbe,
Ingenium tollas, nullus Homerus erit.
Ille quoque aeternae felix Aeneidos auctor.
Barbarus, ingenium ni vetuisset, erat.
Qui legis Horatium, qui tersi carmina Galli,
Quid nisi delicias, ingeniumq́ue legis?
Si dubites docti placeant cur scripta Nasonis,
In promptu causa est, ingeniosus erat.
Denique de tantâ si quem mirabere turbâ,
Ingenio careat, non nisi vilis erit.
Nos ideò durae quêis sunt in carmina Musae,
Exiguâ legimus littora sola rate.
|
|