Poëmata
(1623)–Jacob van Zevecote– Auteursrechtvrij
[pagina 122]
| |
Scena prima.Assuerus, Atachus, Agaeus, Amanus, Mamucha, Edissa.
Ass.
O Laeta semper numina! & nunquam meis
Inimica votis! criminis poenas dedit
Expulsa Vasthis, nobile exemplum omnibus
Statuta Persis, néve me vago diu
Amore cruciem, virginem Dij meo
Iunxêre thalamo, quae vel immortalibus
Certare Nymphis nobili formâ queat.
Si vestra proceres placita permittant, volo
Vt illa solium Vasthidos pulsae occupet,
Et vniuersam Persiam consors regat
Sceptri thoriq́ue.
Am.
Principi si quid placet,
Hoc esse sanctum Amanus & ratum iubet.
Ata. Ag.
Et nos iubemus.
Ata.
Vasthidos pulsae loco
Edissa regnet.
Mam.
Persia hoc vnum vouet.
Ass.
Igitur Agaee protinus Edissam aduoca,
Nobisq́ue siste.
Ag.
Quod iubes, factum puta.
Ass.
Te verò Amane largus obsequij tui
Interpres, à me proximum imperij mei
Flexo verendum poplite constituo caput.
At ecce Edissam, quantus in vultu decor
Vigorq́ue in oculis!
Omnes.
Vasthidos pulsae loco
| |
[pagina 123]
| |
Edissa regna.
Ediss.
Nominis tanti pudet:
Agnosce famulam.
Ass.
Coniugem agnosco meam.
Ediss.
Quam nulla generis cera conspicuam facit.
Ass.
Si dura magnum forsan inuidit genus
Fortuna, Cypris regiam formam dedit
Sceptroq́ue dignam, nil ego ceras moror
Titulosque inanes, nobilis sat est mihi
Quaecumq́ue pulchra est. pelle degenerem metum
Edissa coniux, & mei posthac sacrum
Diadema regni capite foelici gere.
| |
Scena secvnda.Mardochaeus, Atachus.
Mard.
QVàm coeca varias temperet rerum vices
Fortuna, Vasthis nobili scenà probat;
Et tu probabis, ni tibi caneas magis
Rex Assuere, quippe iurarunt tuam
Nimis in fideles Tharis & Bagatha necem.
Ah, Assuere! iam mihi gladium miser
Videre videor sanguine infectum tuo,
Ni parricidas criminis tanti reos
Vindicta facinus ante meditatum occupet.
O tutor Israëlis, & tui pater
Ihoua populi praepedi infandum scelus,
Ne spes Edissae quam tuae dextrae fauor
Regnare sociam regij iussit thori,
Tuaeq́ue vota gentis, in lacrymas eant
| |
[pagina 124]
| |
Sterilesq́ue lessus. nunquid hic Atach mea
Custos Edissae? quàm mihi optatus venis
Atach, dolorem cordis vt promam mei.
Valétne Edissa?
Ata.
Rege cum suo valet,
Et nullus angit morbus, aut morbi timor.
Mard.
Vtinam! sed heu me! metuo.
Atach.
Quid metuis miser?
Mard.
Infida regum sceptra, quae mille inuidos
Hostesq́ue semper mille coguntur pati.
Ata.
Iam totus Oriens Persiae regem colit.
Quos ergo timeat impetus?
Mard.
Quos non timet.
Ata.
Paradoxa narras.
Mard.
Sed nimis certâ fide.
Ata.
Quid ergo?
Mard.
Tantum efferre vix possum scelus
Pauidaq́ue ad omnem lingua conatum stupet,
Et quod tacere non potest, loqui timet.
Ata.
Effare.
Mard.
Superi!
Ata.
Perge patefactum malum
Sese remittet, saeuit immensum dolor
Qui claus[us] imo pectoris sinu latet.
Mard.
O infideles Tharis & Bagatha!
Ata.
Quid hoc?
Loquere, quid baeres?
Mard.
Tharis & Bagatha necem
Vouêre regis?
Ata.
Tharis & Bagatha necem
Vouêre regis? ô Deus! regis necem
Vouisse? quare? criminis modum refer.
Mard.
Hesterna medio sole feruebat dies,
Cùm fessus aestu nemore frondoso latens,
| |
[pagina 125]
| |
Propter Choaspis nobile sedebam caput:
Hic inter vmbras Tharin, & Bagatham Deos
Iurare testes audij in regis necem.
Ata.
Vah Phoebe! Tanta scelera tam segni videt
Inultus oculo? culpa quae causam dedit?
Mard.
Expulsa Vasthis cui coronam Persiae
Successionis iure deberi putant:
Et rex Macedonum pace sub fictâ nocens
Haec machinatur facinora in regis caput.
Ata.
Exhorret animus vix adhuc credens scelus,
Tardumq́ue dictis praebet assensum tuis,
Et cuncta dubitat. Nemesis haec lenta audijt?
Et lenta vidit? quis dein vllam fidem
Vanas mereri credat oculorum notas?
Tam blanda quando dispari cordis sinu
Frons talia tegit crimina? hoc Tharis potest?
Hoc machinari Tharis? oblitus Deos,
Regiq́ue quam iurauit oblitus fidem.
Periure! parricida! vitiorum omnium
Sentina! sed ne fortè dum necto moras,
Peracta seram scelera vindictam luant,
Vtriusque morte grande praeueniam nefas.
Tu Mardochaee multa pietatis tuae
A rege capies praemia? at cuiquam caue
Aperire crimen antequam princeps sciat,
Et parricidae debitâ morte occidant.
| |
[pagina 126]
| |
Chorvs.
CIues Olympi, tuq́ue tenebrarum potens
Regina Phoebe, quaeq́ue per vastum aetheri[s]
Natatis aequor sidera, minores poli
Silentis ignes; gratius solito iubar
Praebete mundo, dumq́ue regales petit
Formosa thalamos Esther, & connubij
Ad sacra laetos Persis inuitat Deos,
Multisq́ue faustum precibus hymenaeum inuocat,
Prohibete ne fors inuidae vestros tegant
Vultus tenebrae, néve festiuos suis
Crudelis Auster nubibus turbet choros.
Vos quoque populi, quos vel nimio
Feruidus aestu Phoebus adurit,
Vel quos gelidae circulus Arcti
Longo pigros frigore vincit;
Ferte nouellae munera sponsae,
Et tu talido subdite Cancro,
Qui septemplicis accola Nili,
Nunquam pluuio tangeris Austro,
Solesq́ue videns ire serenos
Nubila brumae tempora nescis:
Et tu Armenij potor Araxis,
Qui perpetui frigoris haeres
Colis Hircani littora ponti,
Ferte nouellae munera sponsae.
Collige baccas nobilis Orme,
| |
[pagina 127]
| |
Collige mollis thura Sabaee,
Quidquid Arabicis olet in siluis,
Quidquid vitreis quaerit in vndis,
Aut diuitibus seruat in hortis,
India felix; siue cylindros,
Seu qui simili fronte micantes
Referunt glaucum mare berylli,
Siue pyropos, siue smaragdos,
Et si qua suo grata colore
Gemma attentos detinet oculos,
Ferte nouellae munera sponsae.
Tu quoque varijs Lydie Tmole
Foete metallis, vbi Pactoli
Nobile flumen, fulgida primum
Cornua tingens, auro rutilas
Miscet arenas; tu quoque Libane
Nondum capti murus Iudae,
Et florentis cura Sionis,
Vbi perpetuos vernus odores
Plenis Zephyrus faucibus halat:
Ferte nouellae munera sponsae.
Et tu tardo pollice Clotho,
Protrahe longae stamina vitae.
Donec totum promeet orbem,
Gentesq́ue sibi subiuget omnes,
Non superato milite Persa.
Donec multis arida rugis,
Caperet frontem sera senectus,
Et viuendi taedia gignat.
|
|