quantum Nobilitati Tuae debeat cui saepius antea, & iam adhuc indies piè succurris, quo quidem nomine obligatos Tibi nos omnes esse fatemur, grates autem per soluere dignas Non opis est nostrae.
ea enim conditionis nostrae ratio est quam ipse non ignoras, vt omnia propter Deum reliquerimus; ea Tuae, vt etsi non reliquissemus, satisfacere tamen nullatenus possemus. Interim dum pro Te & Nob.mâ tuâ familiâ quotidianas apud Deum preces profundimus, exiguum hunc etiam libellum Nomini tuo inscribimus, vt apud posteros (si tantùm à Musis sperare liceat) obligationis nostrae sit monumentum aeternum. Vale Illustris Domine & amare nos perge.
Ill. D.V. seruus
F. Iacobus Zeuecotius.