Argvmentvm ex epistola Clarissimi viri Erycii Pvteani I.V.D. et regii professoris ad Authorem.
NVper Rosimundam tuam accepi, munus omnibus gratiis stipatum. Sic te scribere! ostendis profecto, & nostro hoc sterili elegantiarum saeculo, extendi tragica aulaea posse: ostendis, nihil arduum deinceps aut ingenio tuo aut stilo futurum. Mihi vero semper dignum cothurno hoc argumentum visum est, in quo quantum sceleris, tantum ingenij & admirationis. Breuiter: quicquid regina ausa est, scribendi felicitate superasti: ampliusq́ue drama hoc tuum habet, quam rapere adultera fugiens potuit. Thesauros rapuit: sed tua quot verba, tot gemmae sunt; quot pagellae tot gazae. (Et infra) Historiam meam insubricam, an barbaricá potius dicam? vidisti? libro II. vbi de Longobardis, haec imago est: Alboinus, cum rebus firmatis