Viro Nobilissimo & Amplissimo, Nicolao Witsenio,
Reipublicae Amsterodamensis Senatori gravissimo S.P.D. Johannes Georgius Graevius.
INsigne tuum Opus de Structura & omni Re Navali incredibili cum voluptate perlegi, fructumque ex ejus lectione cepi uberrimum. Tam rara enim & exquisita non solum de nostri temporis, sed omnium memoriarum navibus, in hos tuos Commentarios contulisti, ut nemo sit, qui rerum pulcherrimarum cognitione tenetur, quin se tibi plurimum debere, plurimaque, quae ignoraverit antea ex te didicisse fateatur, quem quidem non malevolus aut jejunus animus transversum egerit. Me sane ita cepit felicissimus hic ingenii tui foetus, ut eum non ante potuerim e manibus deponere, quam evolverim totum. Velim persuasissimum habeas nihil mihi esse antiquius, quam ut testatum possim facere, me tuas eximias virtutes colere in primis & venerari. Vale, Vir Nobilissime, ac tuam remque publicam feliciter & ex animi sententia gere diutissime. Trajecti ad Rhenum prid. Non. Octob. CIƆIƆCLXXI. epochae Dionysiacae.