Historisch onderzoek naer den oorsprong en den waren naem der openbare plaetsen en andere oudheden van de stad Antwerpen
(1828)–J.F. Willems– Auteursrechtvrij
[pagina 205]
| |
Charters, De Topographie der stad Antwerpen betreffende. | |
[pagina 207]
| |
I.
| |
[pagina 208]
| |
& divites injustè in suos usurpaverant usus, diligenti inquisitione investigari praecepi. Inventum est autem, quod ecclesia Sancti Michaelis, tam in claustro ubi fossatum antiquitus erat, quam apud curtes suas, quasdam communes terrulas in proprios sibi vendicaverat usus. Cumque fratres, ibidem deo servientes, allegarent se pascua illa, partim in elemosinam, ab avo & proavo meo & ab Antwerpiensibus, partim ex commutatione cum tota Antwerpiensi republica facta possedisse, Privilegium quoque patris mei praetenderent, in quo eorum curtes cum pascuis & omnibus attinentiis suis sunt confirmatae: Ego misericordia motus Christi, pauperes qui sub patre meo, avo & proavo, quieti sederunt & inconcussi, supra modum gravare nec volui nec debui. Igitur ob remedium animae meae matrisque meae, & praedecessorum meorum, cum totius plebis assensu, eidem ecclesiae in manu domini Ricardi, tunc ejusdem loci abbatis, praedicta pascua, id est hemethe, quaecumque tunc temporis possederat, in elemosinam dedi, & cornu, ut fieri solet, sufflato super iis fratribus pacem promulgavi. Praetereà curtes cum pascuis, et | |
[pagina 209]
| |
quicquid ecclesia Santi Michaelis principum largitione, fidelium oblatione, emptionis titulo, seu aliis justis modis in praesentiarum possidet, eidem in perpetuum confirmo liberè possidendum, claustrum sororum Sceldersdic, Potflith, cum molendino & angulo adjacente, Novam Curtem cum agro ante Merche, fossatum in claustro Vehof, cum agro juxta Mortre & cum agro juxta crucem, Harincrodh cum agello ante curtem jacente, Bernescot quoque, quod ex magna parte quidem nonnullis reputabatur hemethe, Percum, Ossele, Hockesele, Marcblas, Houterle, Haga, Linlo, Orderen; has inquam curtes & terras, cum pratis, pascuis & nemoribus & omnibus pertinentibus, saepè jam dictae ecclesiae confirmo & corroboro. Ad multiplicandam quoque firmam pacem volo & praecipio, ut quicumque ejusdem ecclesiae terram colit, sive in sicca, sive in aquosa terra, suas segetes in messe carrucare non audeat, donec eidem ecclesiae in singulis agris suum manipulum & jus omne persolvat. Conservatoribus gratiam meam polliceor; in praevaricatores hujus nostrae munificentiae furoris mei vindictam expono. Ne quis autem hanc nostrae benignitatis paginam infirmare praesumat, auctoritatis nostrae | |
[pagina 210]
| |
sigillo et testium subscriptione munire curavi. Hi sunt testes, qui interfuerunt: Abbas Stephano de Averbodio, Arnoldus de Ranst & filius ejus Arnoldus, Gocelinus De Leewe, Gocelinus Clotinc, Alardus Rapa, Gocelinus Villicus de Lovanio, Walterus de Busenghem, Walterus de Berchem, Arnoldus Tribunus Scabini de Antwerpia, Arnoldus De Molendino, Giselbertus Gansdif, Wilmarus Paddebuc, Arnoldus Clapdorp, Arnoldus Noitel, Wilhelmus de Surs. Actum Verbi incarnati anno m.c.lxxxvi. Ego Arnoldus Cancellarius legi & recensui & sigillum confirmationis apposui. |
|