Q. Horatii Flacci Emblemata
(1612)–Otto Vaenius– Auteursrechtvrij
[pagina 6]
| |
In Emblemata Horatiana Othonis Venij.
Hactenus argutis numeris nisi Horatius aures,
Impleui, doctos impleo nunc oculos.
Moecenas, Ploti, Valgi, qut saepè rogatis,
Aures vt totos vos superi facerent;
Cùm recito ridens Satyras, atque ore Latino
Cùm mea Musa modos temperat Archilochi.
Nunc Iunonis aues, aut toti optabilis Argi,
Aut caelum, toti sine oculi sieri.
Pluribus, vt, spectare uieae vestig a mentis
Atque animi species, luminibus liceat.
Venisti Bataue ad summum. quod tot scholiostae
Galli, Itali, Flandri, non potuere, facis.
Quid tibi pro studiis longoq́ labore reponam
Vaeni? non nostrum, Caesaris illud opus.
| |
Quale apud Ausonios veteri certamen in aeuo
Roscius ingenti cum Cicerone fuit,
Cùm pater orchestrae gestus digitosq́ loquaces
Opposuit tanti viribus eloquii:
Aut louis vt magni quatientes sidera nutus,
Et caput, & sacri verticis omne decus
Maeonidae pugnans cum maiestate Camaenae
Phidiacum Graios cernere fecit ebur:
Omnia sic doctas quibus implet Horatius aures
Vaeniadae nobis exhibuere manus:
Sic Romana fides caelo est aequata Batauo:
Respondet numeris linea quaequae suis.
Viueret ô vtinam regum Tyrrhena propago,
Ferret vt hic etiam praemia digna labor:
Tu quoque, Flacce, tuis deberes versibus illum
Dicere, qui versus monstrat in aere tuos.
Quicquid de Thressa legitur testudine, credo,
Ex quo etiam surdis scit tua Musa loqui.
| |
[pagina 7]
| |
Quantum Pictura valeas, quantumq́ Poësi,
Iamdudum cunctis, Vaenie, perspicuum est.
Ast Philo-quid Sophiae studiis impenderis; istae
In Flacuum viuae perdocuêre notae.
Macte! tibi aeternum pepererunt haec tria nomen;
Excellens Pictor, deinde Poëta, Σοϕος.
| |
Socraticos fontes, & linguae diuitis vber,
Et quicquid sacri porticus omnis habet,
Quicquid Democritus risit, vel fleuit vbique
Qui sapiens caecum condidit auctor opus.
Et quicquid Samiae dixere silentia linguae,
Et qui sollicitos non putat esse Deos;
Vidit, & exiguum constrinxit Flaccus in orbem
Nuìlius addictus verba magistra sequì.
Vidit & Ottonis mens aemula; nec mora caelum
Sumpsit, &, Hinc nobis gloria surget, ait.
Hactenus humana sapienta voce locuta est,
Nunc primum humana pingitur illa manu.
| |
Docti animam Flacci qui reddere possit, is vnus
Ipse fuit Flaccus mens & imago sui:
Flacci animae possit qui iustum appingere corpus
Flacci olim extincto corpore, nemo fuit,
Nemo fuit, nemo, nostri nisi seculi Apellis
Vnius Ottonis ingeniosa manus.
Ille Venusinum sic exprimit arte venusta
Spiret vt addubites Flaccus, an ipsa Venus.
Flacce dabis veniam, multum tibi dexter Apollo,
Plus etiam tribuit Vaenia dextra tibi.
Ille loqui blandum docto dedit ore, colore
Vaenius & solido gratius ore loqui.
|
|