Lectori sev spectatori.
Damvs hîc vobis, Lector seu Spectator beneuole, Sen-
tentias, quas Emblemata vulgò vocant, ex Q. Horatio
Flacco, Lyricorum principe, desumptas, tabulisq́ue in
aes incisis illustratas. Mutuas namque sibi operas Poësis &
Pictura fidelissimè praestant. sic enim noster ille Horatius:
Vt pictura poësis erit.
Sed & Simonides, Plutarcho teste, picturam poësim taci-
tam, & è conuerso, poësim picturam loquentem argutè ap-
pellabat. Reperies itaque in hoc libello non pauca Ethicae,
siue Moralis, ac Stoicae Philosophiae dogmata, imaginibus
expressa. Ex quibus non modò oblectamentum, sed & vber-
rimum fructum hauries: solent enim oculis obiecta animos
magis afficere, quàm ea, quae aut dicta aut scripta.
Segniùs irritant animos demissa per aurem,
Quàm quae sunt oculis subiecta fidelibus,
Ceterùm Virtutes ac Vitia, more veterum ex numismatibus
ac statuis non rarò expressi: interdum verò Adfectus, Passio-
nésque Cupidinum habitu, nouo fortassis exemplo, sed de-
coro oculisque admodùm grato repraesentaui; subinde & aeui
nostri mores, ne vetustate obsoletâ commune pictorum vul-
gus offenderem, studiosè sum secutus. Exempli gratia, Dio-
genis Philosophi dolium, quod figulinum seu testaceum fuis-
se non sum nescius, more nostro (quem à Gallis primò adin-
uentum Plinius commemorat) ligneum, pro communi ho-
minun captu expressi. Atque id pictoribus, statuarijs, caela-
toribus, alijsq́; id genus artificibus (quibus hic noster labor
non mediocri erit adiumento) non ingratum futurum pror-
sus confido. De Stoica porrò, ac Morali, vt loquuntur, Philo-
sophia differere non huius est loci aut instituti. multa de his
alij; inter eos nostri saeculi, heu quondam! phoenix, Ivstvs