praeberem ac dicarem. Tandem venit in men-
tem Amorum aliquot Emblemata inter sce-
das meas esse, quae jam olim in juventute con-
ceperam atque delineaveram: & quamquam
haec aetati nunc meae parum congruerent, tua
tamen, id est, bonae & florenti satis convenire,
eíque recreandae esse posse. Quibus adductus
in aes incidi, praelóque committi curavi, & ec-
ce, quo destinaveram, nunc mitto, tibíque of-
fero cum voto, lubens ut volensque accipias,
méque tibi devotum Amore, quo soles, porrò
prosequare. Ita te Admodū Ill. Domine, voti
compotē Deus faciat atq; servet. Antverpiae.