Devote oeffeninghe op de vijf lettere van de soete ende alderheylichste namen Iesus ende Maria
(1628)–Augustinus van Teylingen– Auteursrechtvrij
[pagina 498]
| |
Sanctus, Sanctus, Sanctus: Dominus Deus Sabaoth. Pleni sunt caeli & terra: majestatis gloriae tuae. Te gloriosus Apostolorum chorus. Te Prophetarum laudabilis numerus. Te Martyrum candidatus laudat ex ercitus. Te per orbem terrarum: sancta confitetur Ecclesia. Patrem immensae majestatis. Venerandum tuum verum, & unicum Filium. Sanctum quoq; paraclitum Spiritum. Tu Rex gloriae, Christe. Tu Patris sempiternus es Filius. Tu ad liberandum suscepturus hominem: non horruisti virginis uterum. Tu devicto mortis aculeo: aperuisti credentibus regna caelorum. Tu ad dextram Dei sedes: in gloria Patris. Iudex crederis esse venturus. Te ergo quaesumus, tuis famulis | |
[pagina 499]
| |
subveni: quos pretioso sanguine redemisti. Aeterna fac cum Sanctis tuis: gloria munerari. Salvum fac populum tuum Domine: & benedic haereditati tuae. Et rege eos, & extolle illos: usque in aeternum. Per singulos dies: benedicimus te. Et laudamus nomen tuum in saeculum: & saeculum saeculi. Dignare Domine die isto: sine peccato nos custodire. Miserere nostri Domine: miserere nostri. Fiat misericordia tua Domine super nos: quemadmodum speravimus in te. In te Domine speravi: non confundar in aeternum. |
|