Bossuet en Hollande
(1949)–J.A.G. Tans– Auteursrecht onbekend
[pagina 178]
| |
Appendice III.
| |
14 Juillet 1683.Doctrina et eruditio, quibus illustras orbem christianum, faciunt, ut non possim non laetari, dum lego in litteris ad me tuis, quam honorificē sentias de illis quae de divino amore nuper edidi. Nihil ad pellendas mentis meae tenebras efficacius, nihil ad superandas difficultates, quibus consiliatioGa naar voetnoot20) praedominantis in humanis cordibus divini amoris cum necessitate ac fructu sacramentalis absolutionis implicata est, mihi utilius foret, quam si tibi, | |
[pagina 179]
| |
Antistes Sapme, eas dirigendasGa naar voetnoot21) proponere praesens possem. Verum inter nos et vos magnum cahosGa naar voetnoot22) interpositum est ut istam felicitatem vix valeam sperare. Confido tamen de bonitate tuā erga me maximā quod mihi dignaberis per litteras indicare illa quae correctione egere videbuntur. Paratior enim sum discere quam docere, praesertim nactus tam nobilem magistrum. Tam in foederato quam Hispanico Belgio Amor poenitens avidē divenditur; nec animorum pax eius occasione turbatur. Nec hactenus quispiam inventus fuit, qui clamores contra eum extulit, vel ullos strepitus excivit. Solum Lovanienses amici mei nonnihil stomachati fuerunt, cum illis librum examinandum mississem, quod ipsorum doctrinam referrem potius quam assererem. Dedi illorum erga me affectui non vulgari rationes mei consilii, epistolamque quā illae continentur, tanquam appendicem libro annexui: quod ipsis pergratum fuit. Fuêre in Clero meoGa naar voetnoot23), quibus antequam liber evulgaretur eum legendum tradideram, qui suas mihi difficultates proposuêre. Illis explicandis praefationem impendi, atque istā ratione factum ut sine strepitu in publicum liber processerit. Eâdem felicitate liber utitur in vicinâ nobis Germaniâ. Qui Religiosis Soc. Jesu apud nos praefectus est, suis ad me litteris opusculum istud non parum commendat. Idem factum ab alio Jesuita, quem ingenium, eloquentia et pietas commendant. Ex litteris, quibus Illmus Tornacensis Antistes me decoravit, disco librum ei per omnia placere; unde etiam existimo quod istis in locis nullae occasione libri istius excitae sint tempestates aut clamores. Fuit mihi iucundum, Antistes Illme, in tuis videre litteris apud vos necdum fuisse inventum quempiam qui lucubrationi isti obstreperet. Quamvis simul ac vidi librum ā celeberrimo huius saeculi Abbate compositum vestroque iudicio comprobatum, opusculo nostro sortem in Galijs felicem atque tranquillam fuerim auguratus. Nam sanctissimus ille Abbas necessitatem divini amoris sub initium primi tomi fortiter asserit. Deinde vidi, et magnâ ex parte legi duos tomos Merbesii quibus non uno loco nec breviter, sed fusissimē docetur, sine praedominante Dei amore neminem etiam in Sacramento paenitentiae redire cum Deo in gratiam. Quae de dilatione absolutionis trado, etiam asseruntur et fusius ab isto viro explicantur. Hinc coniecturam feci opusculum meum sine ullius offensâ per Gallias | |
[pagina 180]
| |
distrati posseGa naar voetnoot24); si quidem scientissimus Abbas cum approbationeGa naar voetnoot25) eruditissimorumGa naar voetnoot26) Antistitum, et Merbesius cum auctoramento Sorbonicorum Doctorum sua opera in lucem ediderintGa naar voetnoot27). Amici, quos Romae habeo scribunt mihi, illuc advenisse aliqua libri mei exemplaria et hactenus quidem illic circa eum omnia esse tranquilla, se tamen timere quod secundus liber in quo agitur de differenda ijs absolutione, quibus longa consuetudo fecit peccandi necessitatem, non sit placiturus Romanis Paenitentiarijs, irritas tamen futuras istorum iras, si quid moliantur, siquidem sub patrocinio S. Caroli tutus erit. Post amicorum litteras, accepi alias ā Ministris Aost. Sedis. Verum de libro altum in illis silentium. Quare etiam credo omnia illic esse quieta. Haec, Antistes Illme, refero de fortunâ libri, ut tuo desiderio, qui de his certior fieri desideras, morem geram. Pro ut tuus pro Ecclesiâ zelus, Praesul Colme, postulavit, scripsi ei viro quem omni eruditione praestantem merito vocas, ut systema de gratiâ eversum ire vellet. Respondit ille se ad illud quidem promp- | |
[pagina 181]
| |
tum esse, uti etiam ad refutandos libros quos Jurieux ex-Sedanensi professore, nunc Rotterdamensis minister in publicum emisit. Verum se non reperire typographos qui suos libros velint imprimere quandiu parisienses portae illis obseratae manebunt. Se etiam ex Malbranchij refutatione vix fructum animo praevidere nisi Alexipharmoca sanioris doctrinae illic distrahantur, ubi toxica heterodoxorum dogmatum diffunduntur. Haec incommoda zelum praestantissimi viri sufflaminant, praesertim cum prae angustiâ fortunarum suarum, sumptus ad evulgationem necessarios ferre ipse minimē valeat. Sed haec incommoda ubi tempus beneplaciti advenerit, amovebit misericors Deus, in quo te, Praesul observ.me, semper colam atque suspiciam, rogans vehementer ut ad illum semper me amare digneris qui sum devotissimo studio. |
|