Ephemeri vita of afbeeldingh van 's menschen leven(1675)–Jan Swammerdam– Auteursrechtvrij Vorige Volgende [Folio *1v] [fol. *1v] Psalm. 104. O Quae vis fuit illa, quae potestas, Quae prudentia multiplex, creandis Tot rebus simul, & simul regendis! Nam quacunque patet globosa tellus, Vis quoque imperii tui patescit. Et quacunque etiam maris vorago Terrae littora plangit aestuosa. Latè squamigerum genus natantum Foecundas leve ludit inter undas: Hic gens magna, natat minuta: Hic unctae pariter volant carinae, Hic immania collocata cete Magno illudere quae mari videntur, Quum totum Oceanum ratesque vertunt. Nempe à te Pater, ista cuncta pendent, Nam plena hac saturas manu benignus. TH. B: G. B. Vorige Volgende