Modus, quo Muscae hae Ova sua ponunt: tum ea, quae in exuviis Nymphae relicta observavi.
Ex hisce, quae in Foemellis a me animadversa hactenus recensui, manifeste tandem innotescit, Vir Illustrissime! quam facili negotio hae Muscae Ovula sua in exilissimas etiam rimas fissurasque Casei ingerere & includere possint: quemadmodum & meis ipsemet oculis vidi, eas tum Vulvae suae extremitatem quam longissime protendere, sicque in profundissimas Casei cavernulas Ova immittere. Ex Ovulis vero istis dein procrescunt Vermes; ex his Nymphae, quae tandem in Muscas mutantur. Atque omnia haec juxta definitum ordinem, qui in rerum natura stabilicus ne minima quidem ratione mutari potest, peraguntur, singulisque annis, tempore, loco, modoque iisdem, procedunt. Excipe, quando hae Muscae invenire Caseum pro suis Ovulis nequeunt: tum enim aliud, ipsis conveniens, quaerunt pabulum, natura & qualitatibus ad Caseum proxime accedens. Hac ratione Animalcula isthaec inde alapsu Adami ad hunc usque diem speciem suam propagarunt.
Postquam hactenus dicta observaveram; cutem denique a Muscis hisce derelictam accurate examinavi. Sic patuit mihi, Muscas in hac sua cute admodum tenuem & perspicuam membranam deposuisse, in qua plurimae itidem Fistulae Pulmonales, e corpore ipsarum evolutae, conspiciebantur. At prae reliquis id notatu heic occurrebat dignissimum, quod Muscae hae Rostrum etiam, atque Pedes seu Ungues, quibus earum Vermes ante instructi fuerant, in exuviis reliquissent. Scilicet haud egent deinceps invenustis illis membris, quorum adminiculo putreseentem Caseum antea percursarunt atque suffoderunt: horum enim loco subtilem nunc adeptae sunt Proboscidem, qua rorem & saecharum sugunt; binasque insuper accepere Alas pernices, quarum remigio tenuem aëra findere, atque ad coelorum sublimia sese efferre valent.
Ejusmodi mutationem atque resurrectionem, quae vitae nobilioris exhibet usuram, Tibi pariter, Vir Illustrissime! apprecor, persuasissimus, fore, ut eam, gravi hoc, quod nunc circumferimus, atque putido corpore deposito, nacturi simus; modo ad ultimum usque vitae nostrae articulum JESU CHRISTI vestigiis