tur. Quin & inde profectum est, quod Animalcula haec, cum postmodum evolare inciperent, Volans sive Volatilis Esca fuerint adpellata. Interim Rotterodami, Schonhoviae, & Dordraci, quae antiquissima Hollandiae urbs est, Animalculum istud, ubi volatile evasit, Haft vocatur. Sic vero tandem tritissimum illud inter Belgas proverbium, Het isser zoo dicht, als Haft, quo consertissima multitudo indicatur, coortum est: quum haec Animalcula mutationis suae tempore, tam confertim volitent, ut aeque parum, ac cadentes nivis flocculi, numerari valcant.
Quocunque anni tempore, modo piscatui faveat tempestas, Vermes hi escam praebent huic negotio aptissimam: quoniam enim triennii spatio in argilla degunt, priusquam, instar Bombycum, in Animalcula volantia mirifico quodam modo mutentur; hinc quovis anni tempore, levi negotio, e fundo erui possunt, & piscatui adhiberi. Id tamen, cum aquae alte surrexerunt, haud commode peragi potest: necessum enim tum est, ut quis totus nudus semet in aquam demittat; quod nonnunquam faciendum curavi, quo & indolem horum Animalculorum investigandi, & internas eorum partes, ope Anatomes, examinandi haberem copiam.
Piscatores, quum hoc Verme ad Pisces hamo capiendos utuntur, hamum in caput, quae durissima ejus & firmissima pars est, infigunt. Quandoquidem vero admodum vivax is est; hinc perpetuo, quem in aqua ciet, motu escam constituit aptissimam alliciendis Piscibus, ut insidiosum hamum devorent.
Quam vivaces autem hi Vermes sint, inde licet conjicere, quod quendam aliquando acicula perfoderim, ut mortuum siccarem; qui tamen die sequente etiamnum superstes erat: quamvis insuper noctis integrae spatio in vasculo urina pleno, in quod eum interficiendi gratia conjeceram, haesisset. Interim ut vitae tenacissimi sint, attamen e tubulis suis protracti, atque in aquam argilla mistam demissi, biduo haud supervivere valent. Unde, qui Vermes hosce conservare vivos cupit, nonnisi in sabulum humidum, aut argillam madefactam reponere cos debet: ita enim maximos per quatriduum, minores per octiduum, vitam protraxisse vidi. Ast in aqua penitus demersi nulla ratione vivi permanere possunt.
Si Vermes hos peregre mittere quis desiderat, haud alia id aptiore methodo exsequetur, quam