Historia naturalis Cochleae Opercularis, iconibus accuratissimis illustrata.
Introductio.
Quamvis inter impura Animantia, quibus vesci vetitum erat, apud Judaeos relatus sit Limax: haud tamen omnem penitus usum ejus rejecerunt. Regius enim Psalmistes morale dogma inde mutuatus optat, ut impii, colliquescentis instar Limacis, interire cogantur. Quare, ut immundum sit & mucosum Animalculum Limax, haud minus tamen ab illis considerari meretur, qui Opera Domini investigare adlaborant.
Multae etiam Gentium Christo addictarum Limacibus vel inter bellaria mensae secundae vescuntur: quamvis tamen omnes Limacum species huic non adhibeantur usui. Sola enim Cochlea valvata, Alie-Kruyk vocata, quae in mari aut aquis degit, cocta prius & probe sale condita, nostra in Patria, comeditur, nec fere sapidum quidpiam habet, praeter hepar; cum musculi ejus tenaciores sint.
Aliae Nationes, uti Itali, Teutones, & Galli, Cochlea vinearum hunc in finem utuntur, illo praesertim tempore, quo ea post mensium aliquot inediam a sordibus suis semet repurgavit. Tum enim in domunculae ejus orificio operculum, tanquam ex gypso, concrescit, quod terram, aliasque quasvis illapsuras quisquilias arcet: siquidem id genus Cochlearum ultra septimestre spatium, ab autumnali nimirum usque ad vernum tempus, sine ullo prorsus motu jaceant omni victu abstinentes.
Cochlearum domunculae, sanguis, atque opercula, suos quoque in arte Medica usus praestant. Inter opercula autem praeprimis heic memoranda est Blatta, sive operculum Muricis vel Cochleae purpuriferae, quod cum Byzantio, oppido quodam Africae, in qua olim purpurariae officinae vigebant, ad nos deferri soleat, inde Blattae Byzantinae nomen obtinuit. Attamen hodie quaecunque Cochlearum opercula indiscriminatim hoc nomine insigniuntur; quamvis tantae dentur haec inter opercula & totuplices differentiae, ut integer de iis tractatus, suo sane usu non cariturus, conscribi posset.
Mihi propositum nunc est, de Cochlea Vinearum, sive Operculari dicta, agere, ejusque