licet & inconcussum stabiliendo fundamentum, quod nulla vi mutari valet, &, nostro quidem judicio, aeque parum a casu fortuito dimoveri, ac Agnus a Lupo, aut ab Aquila Columba progenerari potest: ita ad ipsas positiones nostras, sive mutationum Ordines nunc progredimur; quibus equidem, tanquam genuina Naturae vernice, picturam hanc nobis propositam illustrare, atque mirabiles & paradoxas Insectorum apparitiones vero nitori suo & nativae pulchritudini deinceps restituere satagemus. Ita nimirum DEI Sapientia omnipotens, & sapientissima Bonitas in accretione, sustentatione, & mutatione minutissimorum Animalculorum, quae sane haud minus, ac Angeli ipsi, Divinos exercitus constituunt, tanto cognoscetur liquidius, & tanto devotiore cum admiratione, & humiliore reverentia perpendetur.
Quodsi itaque ad hanc omnium, quae Insectis accidunt, mutationum basin, Nympham scilicet, sedulo animum advertimus; haud amplius difficile est comprehensu, quanam ratione omnes, licet adeo multivariae, Insectorum species, una cum omnibus suis mutationibus, hac in re inter se conveniant & terminentur: unde vel supervacaneum videtur, hisce prolixius exponendis immorari. At vero si aliunde rursum penitius contemplemur, quam variis modis Nympha isthaec sub multiplicibus horumce Insectorum formis semet abscondat, ut vel oculatissimorum ideo eluserit aciem; sane maximopere necessarium est, Nympham hanc sub accidentariis suis apparitionibus, vario quoque modo, ob oculos posuisse.
Atque haec ratio est, ob quam deinceps per singulares quatuor mutationum ordines Nympham describemus, atque distinctis iconibus exprimemus; haud equidem proprii lusum ingenii aut Phantasiae commentum, sed diversimodas, quae ipsa in Natura obtinent, Nymphae apparitiones, tanquam normam secuturi. Quadruplex enim isthic ordo tam constantissime per universam Insectorum classem regnat, ut ne unicum quidem hactenus viderim Insectum, quod ad aliquem ex quatuor hisce Ordinibus haud potuerim referre; praesertim sicubi mutationem ejus videre mihi licuisset.
Primus itaque Ordo illa complectetur Insecta quae immediate, una cum omnibus suis membris, suo ex ovo prodeuntia, sensimque increscendo statam suam magnitudinem adepta, dein in Nympham abeunt, cui, praeter cuticulae mutationem, aliud nihil incumbit.
Ordo secundus is est, in quo Insectum, sex instructum pedibus, suo ovo excluditur, atque