Versionem Lecturis Interpres.
Supersedissem, L.C. vel verbulo Te ab excellentissimi Operis lectione longius abstrahere; nisi necessarium mihi visum fuisset, nonnulla, quae ad interpretationem spectant, praemonere. Haec igitur paucis habe! Cl. Autor tam in enarrandis iis, quae de hoc Opere olim jam edita fuere, quam quae nunc nova ex ejus manuscriptis adduntur, scribendi genere passim utitur Laconico, plano, simplicissimo, omne superfluum excludente, rem nervosissime exprimente: quod quidem uti in ejusmodi materie pertractanda jure meritoque adhiberi poterat ac debebat; ita & nemini, nisi verba magis, quam res, amanti heic ingratum fore confido. Ego itaque, qui Latinam Operis versionem in me susceperam, cum modo allegatam ob rationem, tum ut Autographo tanto se magis consonam praeberet a latere posita interpretatio, existimavi eo mihi enitendum esse; ut tam brevitate, quam pondere verborum, Autorem meum, vix tamen profecto, mihi saltem, adamussim imitabilem, quousque possem, sequerer. Qua tamen in re exequenda ita me simul gessi; ut & obscuritatem, toties brevitatis comitem, omni, quo par erat, modo evitare fuerim conatus, & nequaquam crimini mihi duxerim, ubi Linguae Latinae genius sie jubebat, aliquando a Belgica verborum compositione recedere, &, quo res clarius intelligi possent, unam Autographi periodum nonnun-quam in plures dispertiri: quod sane legibus interpreti observandis vetari minime crediderim. Tu nunc, L.C. lege, confer, judica! Effecit forte, fateor, nimia pressae dictionis affectatio, ut, quidquid contra adhibuerim cautelae, siccior tamen, durior, lectu injucundus, quandoque & obscurus, alicubi etiam purioris Latinitatis minus tenax mihi stylus obrepserit. Verum sufficit mihi, Autoris expressisse mentem, iisque hinc fecisse satis, quorum palatum, ipsius materiei dulcedine illectum, verborum minus inhiat lenociniis. Quotus quisque autem reperitur, cui simul & brevi & claro esse liceat? Tandem vocabulis uti malui inter Physiophilos usitatis; quam, longas condendo paraphrases, aut fastidium creare rerum peritis, aut minus versatos tenebris involvere. Vale!
Dedi Leidae 17 22/12 36